The Bible Software
bible.softwareJudeJude 1 › Jude 1:20

Jude 1:20

Vos autem carissimi superædificantes vosmetipsos sanctissimæ vestræ fidei, in Spiritu Sancto orantes, + 1.20 Superædificantes vosmetipsos, etc. Ædificantes vos ipsos in bonis operibus super fundamentum fidei, ut lapides vivi ponamini in domo Dei. In Spiritu sancto orantes. Ut de vestris viribus non præsumatis, sed divinæ tuitionis adjutorio speretis, non per vos salvari putantes, sed adventum Spiritus sancti in vos petite, quo inspirati ardentius oretis ne cum his qui Spiritum non habent, ab Ecclesia segregemini.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But ye, beloved, building up yourselves on your most holy faith, praying in the Holy Ghost,

In Context

19Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes. + 1.19 Spiritum non habentes. Quia Spiritum sanctum (quo congregatur Ecclesia spiritualis efficitur) non habent, ideo animales, inscii, non providentes, ideo defluunt, quia coagulum charitatis non habent.

21vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam.

Read all of Jude 1

Cross References

Acts 9:31Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur. + 9.31 Ecclesia. Talia, ut supra dictum est, in fine narrationum, et principio interseruntur sæpe, ad laudem apostolorum et ecclesiasticæ fidei. Et consolatione. Consolatio in labore datur, unde patet quod Ecclesia tentabatur.

Acts 26:18aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me.

Romans 8:26Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. + 8.26 Inenarrabilibus. Quommodo enim enarraretur, quando desideratur, quod ignoratur? Non tamen omnino ignoratur. Nam si penitus ignoraretur, non desideraretur. Et rursus si videretur, gemitibus non quæreretur. Scrutatur. AMBR. Non quasi quærens quod nesciat cui nihil est occultum, cuique nota est precatio omnium spirituum.

1 Corinthians 1:8qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.

1 Corinthians 14:4Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat.

1 Corinthians 14:26Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant. + 14.26 Quid ergo. Jam incipit determinare quo modo linguis sit utendum; quasi dicat: Quandoquidem hæc veniunt de locutione linguarum; ergo quid agendum de his est? quasi dicat: Utamini linguis ad ædificationem, sicut cætera agenda sunt. Unusquisque, etc. Ideo nullus se excuset. Psalmum habet. Laudem Dei, per canticum. Doctrinam. Sensum spiritualem per prudentiam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Jude 1:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jude 1:19Jude 1Jude 1:21 →