Iudicum 1:19
Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit: nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. + 1.19 Nec potuit. ID., quæst. 5 in Jud. In hoc ipso fuit Dominus, etc., usque ad dum dicit Apostolus: Ne magnitudinem revelationum extollat, etc II Cor. 12..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis.
20Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac.
Cross References
Genesis 39:21Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
Joshua 1:5Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te.
Joshua 7:12Nec poterit Israël stare ante hostes suos, eosque fugiet: quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est.
Joshua 14:12Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnæ atque munitæ: si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi. + 14.12 Da ergo. Nihil humile, nihil dejectum sanctus requirit, sed montem excelsum, in quo sunt civitates magnæ et munitæ, quia civitates munitas occupat sapiens, et destruit munitiones, in quibus confidunt impii. In quo. ADAM., hom. 18. Civitates et muri, sunt impiorum dogmata, etc., usque ad sicut effectus est Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, in Christo Jesu.
Judges 1:2Dixitque Dominus: Judas ascendet: ecce tradidi terram in manus ejus. + 1.2 Dixitque Dominus: Judas ascendet, etc. ID., quæst. 2. Quæritur utrum aliquis homo Judas vocabatur, an ipsam tribum de more sic appellavit, etc., usque ad tunc assumpta etiam tribus Simeon ad pugnandum.
Judges 4:3Clamaveruntque filii Israël ad Dominum: nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos.