The Bible Software
bible.softwareJudgesJudges 1 › Judges 1:2

Judges 1:2

Dixitque Dominus: Judas ascendet: ecce tradidi terram in manus ejus. + 1.2 Dixitque Dominus: Judas ascendet, etc. ID., quæst. 2. Quæritur utrum aliquis homo Judas vocabatur, an ipsam tribum de more sic appellavit, etc., usque ad tunc assumpta etiam tribus Simeon ad pugnandum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said, Judah shall go up: behold, I have delivered the land into his hand.

In Context

1Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli? + 1.1 Præfatio Hebraice SOPHETIMATHANAS., in Synopsi. Vocatur hic liber Judicum, propterea quod post mortem Jesu Nave, populum suum Deus a relictis Chananæorum gentibus pressum, per judices servavit; quorum hoc volumine singulorum facta et vitæ tempus continentur, etc. Fuerunt autem numero tredecim: et anni illorum fuerunt quadringenti et undecim. ISID., in lib. Judic., cap. 1. Historia libri Judicum non parva mysteriorum indicat sacramenta. Post Josue enim succedunt Judices, sicut post Christum apostoli et ecclesiarum rectores ad regendos fideles, quos ipse ad spem promissionis æternæ perducit. Per omnia autem in hoc volumine Judaici populi delicta, et servitus clamorque eorum et miseratio Dei continentur. Multis enim annis pro peccatis suis servierunt, et conversi liberati sunt: quia peccata nostra vires hostibus præbent; et quando malum facimus in conspectu Domini, confortantur adversarii nostri, id est dæmones. Cum autem convertimur, suscitat Deus judices et salvatores, id est principes et doctores quos mittit in auxilium eorum qui toto corde clamant ad Deum. AUG., quæst. 1 in lib. Judic. In fine libri Jesu Nave breviter narrator porrexit historiam quousque filii Isræl ad colendos deos alienos declinaverunt. In hoc autem libro ad ordinem reditur, quomodo consequentia gesta fuerint post mortem Jesu Nave. Non ergo ab illo tempore incipit liber, quo populus ad colenda simulacra defluxit: sed a prioribus, interpositis temporibus, quibus ea gesta sunt, postquam ad illa pervenit.

3Et ait Judas Simeoni fratri suo: Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananæum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon.

Read all of Judges 1

Cross References

Numbers 2:3Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.

Joshua 2:24atque dixerunt: Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, et timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus.

Judges 20:28et Phinees filius Eleazari filii Aaron præpositus domus. Consuluerunt igitur Dominum, atque dixerunt: Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Benjamin fratres nostros, an quiescere? Quibus ait Dominus: Ascendite: cras enim tradam eos in manus vestras.

Hebrews 7:14Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. + 7.14 Manifestum est enim, etc. De tribu ad tribum translatum est sacerdotium, de sacerdotali ad regalem, ut eadem sit sacerdotalis et regalis. Et intuere mysterium: primum fuit regalis, postea facta est sacerdotalis. Sic Christus rex erat semper; sacerdos autem factus est quando carnem suscepit, quando sacrificium obtulit.

Revelation 19:11Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat. + 19.11 Et vidi cœlum apertum. Dicta damnatione Babylonis, et exsultatione quam inde habebunt sancti, supponit damnationem ipsius Antichristi et apostolorum ejus, quod est ibi: Et apprehensa est bestia. Et isti, quare damnabuntur? quia pugnaverunt contra Christum quantum potuerunt, et tamen Christus bene poterit vincere, qui tantam habet potestatem secundum divinitatem et humanitatem, quod nullus possit resistere ei, et ideo debemus eum imitari. Unde et ipse admonitionem interponit: Et vidi unum angelum. Vidi vocatos ad nuptias, vidi etiam et qui possunt venire: nam bonum adjutorem et bonos habent admonitores. Equus albus, id est caro Christi portans Verbum Dei ad bellum contra diabolum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Judges 1:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Judges 1:1Judges 1Judges 1:3 →