Iudicum 12:6
interrogabant eum: Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat: Sibboleth: eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 18:19Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium. + 18.19 Frater qui adjuvatur. Cum populus Judæorum et gentium, etc., usque ad ab infidelium incursione defendunt.
Isaiah 27:12Et erit: in die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Ægypti; et vos congregabimini unus et unus, filii Israël. + 27.12 Ab alveo. LXX: ab Euphrate, etc., usque ad quia habet turbidas aquas, et non perpetuas.
Matthew 26:73Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit. + 26.73 Qui stabant. Joannes et Lucas unum dicunt cognatum Malchi. Sed vel est plurale pro singulari. Vel unus erat qui eum viderat, et præcipue dicebat, quem secuti cæteri similiter arguebant.
Galatians 5:15Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini. + 5.15 Comeditis. Vel criminamini, id est, crimina vobis invicem imponentes. Ne abinvicem consumamini. Per schisma Christianæ religionis, per vanam gloriam vanamque victoriam mutata occasione charitatis hoc eorum vitium tetigit, quia dissensio inimica est dilectionis. Hoc enim maxime vitio contentionis et invidiæ et perniciosa inter eos jurgia nutriebantur, quibus consumitur societas et vita.