Proverbs 18:19
Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium. + 18.19 Frater qui adjuvatur. Cum populus Judæorum et gentium, etc., usque ad ab infidelium incursione defendunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.
20De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
Cross References
Genesis 27:41Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. + 27.41 Dixitque in corde suo. Cum Scriptura dicat, Esau in corde suo de morte fratris tractasse, quomodo vel a quo sunt hæc nuntiata Rebeccæ? Sed datur intelligi quod ei divinitus omnia revelabantur. Propter insanabile odium Judæorum, per spiritum consilii præceptum est apostolis ut, relicta Judæa, transirent ad gentes. Venient dies luctus, etc. Nolebat enim hoc facere vivente patre, ne incurreret odium ejus, et malediceretur ab eo. DIOD. Quod autem scriptum est, dixit Esau in corde suo, significat Esau mortem fratris non subita ira, sed perfecto mentis consensu exoptasse.
Genesis 37:3Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam. + 37.3 Fecitque ei tunicam polymitam. HIER. Pro tunica varia Aquila interpretatus est, id est talarem, Symmachus manicatam, sive quod ad talos usque descenderet et manibus artificis mira esset varietate distincta, sive quod haberet manicas: antiqui enim magis colobiis, id est vestibus sine manicis utebantur. GREG., hom. XXV in Evang. Quia Joseph inter fratres usque ad finem vitæ justus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse perhibetur. Quid est talaris tunica, nisi actio consummata? Quasi enim protensa tunica talum corporis operuit, cum bona actio ante oculos Dei usque ad terminos vitæ nos regit. Unde Moyses caudam hostiæ offerri præcepit, ut opus bonum quod incipimus perseveranti fine compleamus.
Genesis 37:18Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:
2 Samuel 13:28Præceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite: nolite timere: ego enim sum qui præcipio vobis: roboramini, et estote viri fortes.
1 Kings 12:16Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: Quæ nobis pars in David? vel quæ hæreditas in filio Isai? vade in tabernacula tua, Israël: nunc vide domum tuam, David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
Proverbs 6:19proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.]