Judges 13:2
Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem. + 13.2 Sed concipies, etc. ISID., in Jud. Samson habet quædam in typum Christi, etc., usque ad et de Christo dictum et per prophetam: Orietur vobis sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 11:30Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.
Genesis 25:21Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ. + 25.21 Deprecatusque sed collidebantur in utero parvuli, etc. HIER. Promotione vel collisione LXX posuerunt, ludebant vel recalcitrabant: Aquila, confligebant filii in utero ejus. Symmachus, in similitudine navis in superficie ferebantur. GREG., Dial. 1, 8 Quæ sancti orando efficiunt, etc., usque ad is enim, in quo Deus multiplicare semen Abrahæ prædestinaverat, oratione obtinuit ut filios haberet. Qui exaudivit eam. CHRYSOST. Ne putes e vestigio et protinus assecutum esse quod optabat: nam viginti annis mansit orans et deprecans Deum. Nam sicut docuit nos quot annos habuit quando duxit Rebeccam nempe quadraginta, ita assignavit nobis quot annorum fuerit Isaac, quando nati sunt ei filii. Sexagenarius, inquit, erat quando nati sunt parvuli. Perrexitque, etc., AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Quæritur quo ierit, cum nondum essent prophetæ vel sacerdotes tabernaculi aut templi Domini? Forsitan ad locum ubi aram constituit Abraham. Sed quomodo ibi responsa darentur, tacet Scriptura; an per aliquem sacerdotem? quem mirum est, si erat, non fuisse nominatum, et nullam sacerdotum factam mentionem esse. Forsitan ibi, cum orando allegassent desideria sua, dormiebant, ut per somnum monerentur: vel adhuc vivebat Melchisedech, cujus tanta fuit excellentia, ut dubitaretur utrum homo an angelus fuerit. Vel forte etiam illo tempore erant homines Dei, in quibus Deus posset interrogari. Quidquid horum, vel forte aliud fuerit. Rebecca tamen secundum Scripturam Dominum interrogavit, et responsum ejus meruit.
Joshua 15:33In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena,
1 Samuel 1:2et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundæ Phenenna. Fueruntque Phenennæ filii: Annæ autem non erant liberi.
Luke 1:7Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. + 1.7 Et non erat illis. BEDA. Divinitus procuratum fuit, ut de provectis diuque fructu conjugii privatis Joannes nasceretur, ut inopinato ortu prolis et ipsos donum Dei gratius afficeret, et cæteros stupor miraculi pararet auditui futuri prophetiæ. Unde postea subditur: Posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: Quis putas puer iste erit?