bible.software › I Samuelis › I Samuelis 1 › I Samuelis 1:2
I Samuelis 1:2
et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundæ Phenenna. Fueruntque Phenennæ filii: Annæ autem non erant liberi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he had two wives; the name of the one was Hannah, and the name of the other Peninnah: and Peninnah had children, but Hannah had no children.
In Context
1Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathæus: + 1.1 Ramathaim Sophim, de monte, etc. ORIG., hom. de Elcana. Sive Armathaim, quod in aliis codicibus habetur, etc., usque ad in quo nobilitas omnium virtutum fructificare dignoscitur. ID. Hic habuit duas uxores, etc., usque ad hanc sobolem ex imitatione Annæ sicut et ipsa oremus. RAB., in lib. Reg. Prius historicæ prophetiæ generatio dicenda, etc., usque ad cum soror ejus gauderet numerositate prolis. HIERON., lib. de Nom. Heb. Elcana allegorice possessio Dei qui est filius Dei, dicens: Dominus possedit me: qui bene vir unus, non numero, sed quia nunquam mutatur, nec a se aliter efficitur Deus. Armathaim Sophim excelsa vel specula, hæc est superna Jerusalem; de qua veniens, speculationem docuit, et morte sua possidere fecit. Jeroham, misericors. Eliu, Deus meus. Thohu, signatus. Suph, effundens, quia per misericordiam ad nos veniens signatus in passione ait: Deus meus, Deus meus Matth. 27., ubi semetipsum exinaniens effudit, unde: Unguentum effusum nomen tuum Cant. 1., effusum a suis invisibilibus ad nostra visibilia. Ephrathæus, frugifer, quia donis Spiritus sancti abundat. Ephrathæus ab Ephrata uxore Caleb, vel Ephrata civitate, quæ post dicta est Bethlehem, vel ab Ephraim ut nonnulli aiunt, quia fuit a de Ramatha civitate Ephraim, quæ sita est in monte Sophim, qui mons est in tribu Ephraim GREG., in lib. Reg. Phenenna est synagoga, quæ secunda primum filios Deo per legem generabat, sed jam propter infidelitatem infecunda manet. Anna sterilis Ecclesia gentium quæ olim sterilis a prole spirituali, nunc gratia Christi redempta. Anna enim, quæ interpretatur gratia, Deo filios per baptisma et Spiritum sanctum gignit. Silo. Est in nonagesimo milliario Neapoleos in regione Athabitana.
3Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini. + 1.3 Sacerdotes Domini GREG., ibid.. Quomodo sacerdotes Domini, qui inferius filii Belial dicuntur? Eo tempore sacerdotes Domini dicti sunt, quando simulacrorum sacerdotes ex falsorum deorum nominibus censebantur, ut hoc insigni ab illis discernantur. His enim verbis eorum fides, non vita, prædicatur, quia et pravitatem exercebant operis, sed non errabant in fide conditoris. Ophni, discalceatus, sive insania conversionis. Phinees. ORIG., hom. de Elcana. Os mutum, scribas et Pharisæos significat, etc., usque ad merito ergo dimissi sunt et Deo derelicti.
Read all of I Samuelis 1
Cross References
Genesis 4:19Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. + 4.19 Qui accepit duas uxores, etc. ISID., ut supra. Notandum quod generationes ab Adam per Cain undenario terminantur, in quo transgressio signatur. Lamech namque septimus est, cui tres filii et una filia adduntur, ut undenarius impleatur, per quem peccatum significatur: nam et a femina clauditur generatio, quæ initium peccati fuit, per quod voluptas carnis, quæ resistit spiritui. Unde Nœma vocatur, id est, voluptas. In hac progenie Lamech primus contra morem, contra naturam, per bigamiam adulterium commisit.
Genesis 11:30Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.
Genesis 25:21Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ. + 25.21 Deprecatusque sed collidebantur in utero parvuli, etc. HIER. Promotione vel collisione LXX posuerunt, ludebant vel recalcitrabant: Aquila, confligebant filii in utero ejus. Symmachus, in similitudine navis in superficie ferebantur. GREG., Dial. 1, 8 Quæ sancti orando efficiunt, etc., usque ad is enim, in quo Deus multiplicare semen Abrahæ prædestinaverat, oratione obtinuit ut filios haberet. Qui exaudivit eam. CHRYSOST. Ne putes e vestigio et protinus assecutum esse quod optabat: nam viginti annis mansit orans et deprecans Deum. Nam sicut docuit nos quot annos habuit quando duxit Rebeccam nempe quadraginta, ita assignavit nobis quot annorum fuerit Isaac, quando nati sunt ei filii. Sexagenarius, inquit, erat quando nati sunt parvuli. Perrexitque, etc., AUG., Quæst. in Gen., tom. 3 Quæritur quo ierit, cum nondum essent prophetæ vel sacerdotes tabernaculi aut templi Domini? Forsitan ad locum ubi aram constituit Abraham. Sed quomodo ibi responsa darentur, tacet Scriptura; an per aliquem sacerdotem? quem mirum est, si erat, non fuisse nominatum, et nullam sacerdotum factam mentionem esse. Forsitan ibi, cum orando allegassent desideria sua, dormiebant, ut per somnum monerentur: vel adhuc vivebat Melchisedech, cujus tanta fuit excellentia, ut dubitaretur utrum homo an angelus fuerit. Vel forte etiam illo tempore erant homines Dei, in quibus Deus posset interrogari. Quidquid horum, vel forte aliud fuerit. Rebecca tamen secundum Scripturam Dominum interrogavit, et responsum ejus meruit.
Genesis 29:31Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.
Judges 8:30habuitque septuaginta filios, qui egressi sunt de femore ejus: eo quod plures haberet uxores.
Matthew 19:8Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.
This Verse In Other Editions
Study I Samuelis 1:2