Job 31:1
[Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. + 31.1 Pepigi fœdus cum oculis meis. GREG. in Job., l. 21. Nunc proprias per ordinem virtutes enumerat, sic vitæ suæ historiam texens ut perrarum aliquid, quod allegorice possit intelligi, interserat. Pepigi fœdus cum oculis meis. Ut enim cogitationes cordis, etc., usque ad Non debent intueri quæ non licet concupisci.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I made a covenant with mine eyes; why then should I think upon a maid?
In Context
Cross References
Genesis 6:2videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. + 6.2 Videntes filii Dei, etc. STRAB. Filii Seth religiosi intelliguntur per filios Dei, qui victi concupiscentia, ex filiabus hominum, id est ex stirpe Cain, uxores acceperunt, et viros potentes genuerunt, immensos scilicet corporibus, superbos viribus, inconditos moribus, qui gigantes appellantur. Non est incredibile ab hominibus, non ab angelis, vel quibusdam dæmonibus qui mulieribus sunt improbi, ejusmodi homines esse procreatos, quia et post diluvium corpora non solum virorum, sed et mulierum incredibili magnitudine exstiterunt.
Proverbs 6:25Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius: + 6.25 Non concupiscat. Patet de adultera, sed hæretici si bene vivere et apte se agere videntur, vide ne seducaris eorum doctrinis.
Matthew 5:28Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.
1 John 2:16quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. + 2.16 Omne quod est in mundo. BEDA. Id est: Omnes dilectores mundi, nihil habent nisi hæc tria, quibus, etc., usque ad noluit extolli super regna mundi.