The Bible Software
bible.software1 John1 John 2 › 1 John 2:16

1 John 2:16

quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. + 2.16 Omne quod est in mundo. BEDA. Id est: Omnes dilectores mundi, nihil habent nisi hæc tria, quibus, etc., usque ad noluit extolli super regna mundi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For all that is in the world, the lust of the flesh, and the lust of the eyes, and the pride of life, is not of the Father, but is of the world.

In Context

15Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: + 2.15 Nolite diligere mundum. Utimini mundo ad necessitatem, sed non diligite ad superfluitatem. Et carnis curam ne feceritis in desideriis. Nolite diligere mundum. Unum cor duos sibi adversarios amores non capit. Radicati in charitate, super hanc radicem nihil ædificetis, nisi quod convenit charitati, quia non potestis duobus dominis servire. Sicut dilectio Dei fons omnium virtutum, ita dilectio mundi omnium vitiorum.

17Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum. + 2.17 Qui autem facit voluntatem, etc. Hoc etiam modo potest haberi charitas, si nimirum nullo instinctu hæ eticorum dejecti estis a fide et cæteris quæ sunt Dei. Et ut eam teneatis, permaneant in vobis quæ audistis ab initio.

Read all of 1 John 2

Cross References

Genesis 6:2videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. + 6.2 Videntes filii Dei, etc. STRAB. Filii Seth religiosi intelliguntur per filios Dei, qui victi concupiscentia, ex filiabus hominum, id est ex stirpe Cain, uxores acceperunt, et viros potentes genuerunt, immensos scilicet corporibus, superbos viribus, inconditos moribus, qui gigantes appellantur. Non est incredibile ab hominibus, non ab angelis, vel quibusdam dæmonibus qui mulieribus sunt improbi, ejusmodi homines esse procreatos, quia et post diluvium corpora non solum virorum, sed et mulierum incredibili magnitudine exstiterunt.

Numbers 11:34Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscentiæ: ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris concupiscentiæ, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi. + 11.34 Sepulcra concupiscentiæ. ISID., in Num., tom. 5. Tertia decima mansio est in sepulcris concupiscentiæ, etc., usque ad intus plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Venerunt, etc. HIERON., epist. ad Fabiolam. Quarta decima mansio, etc., usque ad qui ait per prophetam: Nunquid qui cadit non adjiciat ut resurgat? Jer. 8. ISID. Quarta decima mansio, etc., usque ad ad veniam reduxerit eam.

Esther 1:3Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et præfectis provinciarum coram se, + 1.3 Tertio igitur anno. Tempore, scilicet, istius sæculi incarnationis suæ sacramentum patefecit, et spirituales epulas prædicationis, et corporis et sanguinis sui abundantissime ministravit. Primum tempus ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. Grande convivium cunctis principibus. Simile est regnum cœlorum homini regi qui fecit nuptias filio suo Matth. 22.. Et alibi: Homo quidam fecit cœnam magnam: et vocavit multos Luc. 14.. Hujus convivii historia, pompam divitiarum, et luxum regis ostendit: sed Christi spirituales delicias quas unicuique dispensat, allegorice significat. Christus enim est ille ditissimus rex, qui uxoris suæ, id est Ecclesiæ, precibus exoratus, Judæos, id est confessores suos, de manu inimicorum liberat, atque ipsos juste condemnat. Neque enim necesse est, ut si aliquorum bona Christum significant, eorum quoque mala ipsi, scilicet Christo conveniant. Moyses enim in multis Christum significavit; sed non in hoc, quod ad aquas contradictionis dubitavit. Sed nec Aaron factura vituli. Nec Salomon in sorde libidinis. Sic Assuerus in isto judicio, ut in liberali convivio Christum significat, sicut Isaias in Cyro rege Persarum Christum signat, de quo postea subjungit: Accinxi te et non cognovisti me Isa. 45., etc. Si enim reges iniqui in malefactis diabolum significant; cur non reges justi in benefactis, Christum demonstrant? Nabuchodonosor jussit populos audita symphoniarum et musicorum voce prostratos statuam adorare. Et diabolus sæculari dulcedine genus humanum inflectit a mentis rectitudine ad sequendam avaritiam quæ est simulacrorum servitus.

Psalms 73:6exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam. 1

Proverbs 6:25Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius: + 6.25 Non concupiscat. Patet de adultera, sed hæretici si bene vivere et apte se agere videntur, vide ne seducaris eorum doctrinis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 2:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 2:151 John 21 John 2:17 →