The Bible Software
bible.softwareIudicumIudicum 16 › Iudicum 16:5

Iudicum 16:5

Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt: Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eam superare valeamus, et vinctum affligere: quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the lords of the Philistines came up unto her, and said unto her, Entice him, and see wherein his great strength lieth, and by what means we may prevail against him, that we may bind him to afflict him: and we will give thee every one of us eleven hundred pieces of silver.

In Context

4Post hæc amavit mulierem, quæ habitabat in valle Sorec, et vocabatur Dalila.

6Locuta est ergo Dalila ad Samson: Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere nequeas?

Read all of Iudicum 16

Cross References

Genesis 33:16Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.

Joshua 13:3A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem: terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas.

Judges 14:15Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson: Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema: quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui: an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis?

1 Samuel 29:6Vocavit ergo Achis David, et ait ei: Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo: et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris: et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me usque in diem hanc: sed satrapis non places.

Proverbs 5:3favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus: + 5.3 Favus enim. Cum in ore hæretico, etc., usque ad veritas a stultis æstimatur. Labia meretricis. Patet de meretrice, quia et sermonis suavitatem et formositatem corporis ad capiendos miseros quærit. Oleo guttur. Oleo Spiritus sancti fides catholica consecratur: quo nitidius suum guttur ostentat, qui sua sensa patrum fide anteponit.

Proverbs 7:21Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iudicum 16:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iudicum 16:4Iudicum 16Iudicum 16:6 →