Iudicum 18:17
At illi, qui ingressi fuerant domum juvenis, sculptile, et ephod, et theraphim, atque conflatile tollere nitebantur, et sacerdos stabat ante ostium, sexcentis viris fortissimis haud procul expectantibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Sexcenti autem viri ita ut erant armati, stabant ante ostium.
Cross References
Exodus 32:20arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël. + 32.20 Arripiensque vitulum quem fecerant. ISID. in Exod., tom. 5. Diaboli corpus significatur in vitulo, etc., usque ad absorptus est. Et dedit ex eo potum filiis Isræl. Tradunt Hebræi quod filii Isræl bibentes aquam vituli pulvere infectam, qui commiserant idololatriam in barbis pulverem auri præferebant, quo etiam signo rei vel immunes sceleris apparebant, et rei interficiebantur.
Judges 17:4Reddidit igitur eos matri suæ: quæ tulit ducentos argenteos, et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michæ.
Judges 18:14dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, ceteris fratribus suis: Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque conflatile: videte quid vobis placeat.
1 Samuel 6:2Et vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes: Quid faciemus de arca Domini? indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt:
Isaiah 46:1[Confractus est Bel, contritus est Nabo; facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem. + 46.1 Confractus est Bel. HIER. Post vocationem gentium subjicitur destructio idolorum. Nabo. Nabo est aurum, etc., usque ad et prophetia dæmonum, et divinatio magorum ad nihilum devenerunt. Bestiis et jumentis. ID. Bestias enim et jumenta adorabant, et regio eorum plerisque oppidis ex bestiis et jumentis, quæ adorabant, nomina imposuit, ut scilicet, Leonata a Leone, et alia hujusmodi.
Micah 5:13et evellam lucos tuos de medio tui, et conteram civitates tuas.