Iudicum 18:25
Dixeruntque ei filii Dan: Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 30:6Et contristatus est David valde: volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus: confortatus est autem David in Domino Deo suo.
Job 3:5Obscurent eum tenebræ et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. + 3.5 Non illustretur, etc., obscurent eum. Id est, diem delectationis, ne ab eo qui omnia videt, videatur. Tenebræ. GREG. Id est, lamenta pœnitentiæ vel occulta Dei judicia, a quibus præveniente gratia absolvimur, quam nos mereri nescimus. Et umbra mortis. Id est, mors Christi secundum carnem, etc., usque ad in quo misericordia subvenit, hoc homo puniat: unde sequitur: Occupet eum caligo. Id est, mentis confusio, de qua dicitur: Est enim confusio adducens gloriam. Eccli. 4. Et involvatur. Omni parte. Amaritudine. Pœnitentiæ: sed si dies, id est, delectatio peccati, sic punitur: quid nox, id est, consensus ad culpam?