Iudicum 19:6
Sederuntque simul, ac comederunt et biberunt. Dixitque pater puellæ ad generum suum: Quæso te ut hodie hic maneas, pariterque lætemur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 9:27egressi sunt in agros, vastantes vineas, uvasque calcantes: et factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech,
Judges 19:9Surrexitque adolescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est socer: Considera quod dies ad occasum declivior sit, et propinquat ad vesperum: mane apud me etiam hodie, et duc lætum diem, et cras proficisceris ut vadas in domum tuam.
Ruth 3:7Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto pallio, a pedibus ejus se projecit. + 3.7 Acervum. Testimonia Scripturarum; unde: Filius hominis vadit sicut scriptum est de illo Matth. 26.. Vel juxta turmas fidelium animarum quas morte sua ab inferis revocavit. Ad hunc lectum properavit Ecclesia et discooperto pallio, etc.
Esther 1:10Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, præcepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha, et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis qui in conspectu ejus ministrabant,
Luke 12:19et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. + 12.19 Bona mea et dicam. AMBR. Non sunt hominis bona, quæ secum auferre non potest. Sola enim misericordia comes est defunctorum. Requiesce. Ecce cum pesti avaritiæ jungitur pestis desidiæ, ut nec pro temporalibus Deum interpellaret.
Revelation 11:10et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur: et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos, qui habitabant super terram. + 11.10 Et munera mittent. Id est dona, litteraliter: vel congratulationes et confabulationes ad invicem de eis loquentes.