Iudicum 19:5
Die autem quarto de nocte consurgens, proficisci voluit: quem tenuit socer, et ait ad eum: Gusta prius pauxillum panis, et conforta stomachum, et sic proficisceris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 18:5Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es.
1 Samuel 14:27Porro Jonathas non audierat cum adjuraret pater ejus populum: extenditque summitatem virgæ quam habebat in manu, et intinxit in favum mellis: et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi ejus. + 14.27 Porro Jonathas. Columbæ donum. Hic eos significat qui, accepta Spiritus sancti gratia, mundi parant spernere illecebras. Non enim potest contra allophylos spirituales, id est dæmones, viriliter pugnare, qui mundi dulcedinem nescit declinare. Illuminati sunt. RAB. ex Euch. Non ad videndum, etc., usque ad et fraternis orationibus indigere.
1 Kings 13:7Locutus est autem rex ad virum Dei: Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera.
John 4:34Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. + 4.34 Meus cibus est. Non intellexerunt escam, sicut mulier supra non intellexit aquam, unde magister eos instruit non per circuitum ut illam, sed jam aperte dicens: Meus cibus est ut faciam, etc. Voluntatem ejus. Patris. Voluntas Patris est ut credatur in eum, id est in Filium quem ipse misit. Opus Patris est nostra salus. Christi ergo cibus, nostra fides et nostra salus. Facit ergo voluntatem docendo credere in se, facit opus maturando mysterium redemptionis.