The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 18 › Leviticus 18:24

Leviticus 18:24

Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, + 18.24 Nec polluamini in omnibus his, etc. ISICH. Quanta pollutio sit in prædictis, pœna pollutorum ostendit. Nec incaute prætereundum, quia ea quæ invicem sibi conjuncta sunt, in unum colligit, ut ostendat quia qui in uno pollutus fuerit, in omnibus offendit Jac. 2.. Contaminatæ sunt universæ gentes, etc. Dæmones, qui propter multitudinem dicuntur gentes universæ. Qui cum omni peccato gaudeant, præcipue tamen fornicatione et idololatria, quia in his et corpus et anima maculatur, et totus homo, qui terra dicitur. Sed visitavit Deus terram, id est hominum genus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Defile not ye yourselves in any of these things: for in all these the nations are defiled which I cast out before you:

In Context

23Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. + 18.23 Mulier non, etc. Non solum viris, sed etiam mulieribus lex posita est II Cor. 9.. Unde: Mulierem fortem quis inveniet? Prov. 13. Sicut enim masculus animam fortem et constantem in virtutibus significat, sic mulier dignitatem suam custodientem designat: facta est enim in adjutorium viri Gen. 2.: quæ vero talis est, non debet jumentorum coitu maculari.

25et quibus polluta est terra: cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.

Read all of Leviticus 18

Cross References

Leviticus 18:6Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. + 18.6 Omnis homo ad proximam, etc. Prohibet ne astute ad peccantes in lege, cognationis occasione, accedamus, ut tandem turpia facta eorum cognoscentes prodamus; unde subdit: Ego Dominus. Omnis homo. LXX: Homo ad omnem domesticam carnis ipsius non accedet, etc. Quemadmodum enim homo duplex, sic duplicia præcepta, interiorem et exteriorem hominem docentia. Lex exterior sanguineis misceri prohibet, sicut gentes, quarum hæreditatem accepturus erat Isræl, qui adeo dissolutus et deditus carnis voluptatibus, ut unus multas uxores acciperet, ut sic saltem ab alienigenis abstinerent. Generationes ergo legislator exsequitur per ordinem, a quibus continere debent, ne confundantur generationes et dispereant hæreditates. Talium con junctionem turpitudinem appellat, ut abominandam horrendamque ostendat. Notandumque quod cum in principio hujus legis dixisset: Ego Dominus Deus vester, iteravit Ego Dominus, significans quia nobis carne conjunctus est, et nostræ cognationis particeps: tantam ergo cognationem offendere damnabile est. Ego Dominus. Non manifestans peccata hominum, sed delens et tegens quod fuerit confessione deletum vel detectum. Turpitudinem, etc. AUG., quæst. 58 in Lev. Prohibet cum matre concumbere, etc., usque ad in charitate enim peccat, quæ plenitudo legis est Rom. 13..

Leviticus 20:22Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi. + 20.22 Custodite leges, etc. Non sufficit partem legis custodire, necesse habemus observare omnia præcepta et judicia.

Deuteronomy 9:5Neque enim propter justitias tuas, et æquitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum: sed quia illæ egerunt impie, introëunte te deletæ sunt: et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob. + 9.5 Neque enim, etc. AUG., quæst. 14. Isti sunt qui non meruerunt perire in deserto, etc., usque ad ubi illi exacerbaverunt Dominum, qui merito suo in terram promissionis introducti non sunt.

Deuteronomy 18:12Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.

Judges 20:6Quam arreptam, in frustra concidi, misique partes in omnes terminos possessionis vestræ: quia numquam tantum nefas, et tam grande piaculum, factum est in Israël.

2 Chronicles 33:2Fecit autem malum coram Domino, juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israël:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 18:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 18:23Leviticus 18Leviticus 18:25 →