Iudicum 20:5
et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes, denique mortua est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4respondit: Veni in Gabaa Benjamin cum uxore mea, illucque diverti:
Cross References
Leviticus 18:24Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, + 18.24 Nec polluamini in omnibus his, etc. ISICH. Quanta pollutio sit in prædictis, pœna pollutorum ostendit. Nec incaute prætereundum, quia ea quæ invicem sibi conjuncta sunt, in unum colligit, ut ostendat quia qui in uno pollutus fuerit, in omnibus offendit Jac. 2.. Contaminatæ sunt universæ gentes, etc. Dæmones, qui propter multitudinem dicuntur gentes universæ. Qui cum omni peccato gaudeant, præcipue tamen fornicatione et idololatria, quia in his et corpus et anima maculatur, et totus homo, qui terra dicitur. Sed visitavit Deus terram, id est hominum genus.
Joshua 7:15Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua: quoniam prævaricatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israël.
Judges 19:25Nolebant acquiescere sermonibus illius: quod cernens homo, eduxit ad eos concubinam suam, et eis tradidit illudendam: qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane. + 19.25 Eduxit ad eos concubinam suam, etc. AUG. de Civ., cap. 34. Concubina interdum pro uxore usurpatur. Agar enim, et Cethura, et uxores et concubinæ Abraham vocantur.
Ezekiel 22:10Verecundiora patris discooperuerunt in te; immunditiam menstruatæ humiliaverunt in te: