Judges 21:19
Ceperuntque consilium, atque dixerunt: Ecce solemnitas Domini est in Silo anniversaria, quæ sita est ad septentrionem urbis Bethel, et ad orientalem plagam viæ, quæ de Bethel tendit ad Sichimam, et ad meridiem oppidi Lebona.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Præceperuntque filiis Benjamin, atque dixerunt: Ite, ad latitate in vineis.
Cross References
Leviticus 23:2Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas.
Leviticus 23:6et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. + 23.6 Septem diebus, etc. Si vere pascha celebrare volumus, septem diebus, id est semper, ab omni malitia azymi esse debemus, et maxime a Judaico errore. Unde ait Apostolus: Non in fermento veteri neque in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. 5..
Leviticus 23:34Loquere filiis Israël: A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino. + 23.34 A quintodecimo die. ISICH. Hoc numero inchoatur festivitas, etc., usque ad ædificatio non manufacta in cœlis habetur II Cor. 5..
Numbers 28:16Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, + 28.16 Mense. ORIG., hom. 23 in Num. Quarto loco ponitur inter festivitates, etc., usque ad et diem festum agit cum Deo et angelis ejus.
Numbers 29:12Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.
Deuteronomy 16:10Et celebraris diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuæ, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui: