bible.software › Leviticus › Leviticus 23 › Leviticus 23:6
Leviticus 23:6
et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. + 23.6 Septem diebus, etc. Si vere pascha celebrare volumus, septem diebus, id est semper, ab omni malitia azymi esse debemus, et maxime a Judaico errore. Unde ait Apostolus: Non in fermento veteri neque in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. 5..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And on the fifteenth day of the same month is the feast of unleavened bread unto the LORD: seven days ye must eat unleavened bread.
In Context
5Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est: + 23.5 Quartadecima die, etc. ISICH. Interrogemus Judæos, etc., usque ad in qua pascha nostrum immolatus est Christus, etc. Phase Domini est. Quia passus est Dominus, non mox tempora finivit, sed reliquias novissimæ horæ et vespertinæ reliquit, ut in omnem terram exeat sonus eorum Psal. 18., scilicet apostolorum, et in fines orbis terræ verba eorum. Ad vesperum quoque, vel in vespere medio, pascha proprium præveniens crucem suam celebravit, quia super mysticum, verum pascha discipulis tradidit. Nox ergo erat jam quando Judas, accepta buccella, ad prodendum exivit: sequenti die pascha complevit. Unde quinta decima die legislator hanc festivitatem constituit, et solemnitatem azymorum prædicavit.
7Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo, + 23.7 Omne opus, etc. Qui facit peccatum servus est peccati Joan. 8.. Non debemus servire peccato, cum pascha celebramus, in quo a peccato nos liberavit Christus. Servile, etc. Non permittit agere servilia, aliis diebus quibus nos prohibuit, unde subdit: sed offeretis sacrificium in igne Domino.
Read all of Leviticus 23
Cross References
Exodus 13:6Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini.
Exodus 34:18Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.
Deuteronomy 16:8Sex diebus comedes azyma: et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus. + 16.8 Die septima. Æterna requie, quam septenarius significat: propter sabbatum ubi nullus labor, nulla operandi ratio.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 23:6