Judges 21:5
Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israël? grandi enim juramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 27:28Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, Sanctum sanctorum erit Domino: + 27.28 Omne quod Domino consecratur, sive homo. ISICH. Aliud est anathematizare, etc., usque ad id est, conversatio nostræ sortis. Quidquid semel fuerit consecratum. ID. Jure belli acquisitum non potest aliquis inimicum exspoliare, etc., usque ad nec augmentum, nec profectum suscipiunt.
Judges 21:1Juraverunt quoque filii Israël in Maspha, et dixerunt: Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem. + 21.1 Juraverunt quoque filii Isræl in Maspha, etc.
1 Samuel 11:7Et assumens utrumque bovem, concidit in frustra, misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum, dicens: Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.
Jeremiah 48:10Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. + 48.10 Maledictus qui facit, etc. Necesse est enim ut non solum intueamur quod agimus, sed etiam qua discretione agimus. Maledictus. RAB. Desidia per torporem nascitur, fraus per privatam dilectionem, etc., usque ad sæpe desidia interveniente deficiunt, et frigescente amore tabefiunt. Et maledictus. Potest hæc maledictio omnibus convenire qui fluxum sæculi sequuntur, et corpora sua castigare et servituti subjicere negligunt, secundum illud: Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt Galat. 5., etc. Quia sine sanguinis effusione non fit remissio peccatorum. Caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt II Cor. 15.. Maledictus ergo qui prohibet gladium, id est, verbum Dei a sanguine: quo scilicet animatur materia peccatorum; fundendum est quidquid in membris nostris carnale et terrenum inolevit et resecandum gladium verbi Dei. GREG. Gladium a sanguine prohibere, est prædicationis verbum a carnalis vitæ interfectione retinere, de quo dicitur: Gladius meus devorabit carnes Isa. 1.. Hinc Paulus ait, Contestor hodie quia mundus sum a sanguine omnium. Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis Act. 10..