Judges 21:4
Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare: obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 20:24Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi. + 20.24 Altare de terra, etc. Ostendit ideo, interdictis simulacris, altare de terrena materia concedi, ut uni Deo hostia et sacrificia in eo offerantur. GREG., lib. III Moral., cap. 20. Altare de terra Deo facere, est incarnationem Christi sperare. Tunc enim a Deo nostrum munus accipitur, cum in hoc altari nostra humilitas, id est super Dominicæ incarnationis fidem posuerit quidquid operatur. In altari ergo de terra oblatum munus ponimus, si actus nostros Dominicæ incarnationis fide solidamus.
Judges 6:26Et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo in summitate petræ hujus, super quam ante sacrificium posuisti: tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem lignorum, quæ de nemore succideris.
2 Samuel 24:18Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei: Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Jebusæi. + 24.18 Areuna. ID. Interpretatur area: Ornan vero lumen nobis. Bene ergo David volens placare Dominum, altare jubetur in area Areunæ, vel Ornæ constituere, quia aliter non placatur Deus ab homine, nisi in area cordis per lumen rectæ fidei et veræ dilectionis constituat altare humilitatis in quo offerat sacrificium oblationis et laudis, unde: Sacrificium laudis honorificabit me, etc. Psal. 49.. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc. Ibid. 50.. Area Areunæ vel Ornæ, ipsa est Jerusalem.
1 Kings 8:64In die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini: fecit quippe holocaustum ibi, et sacrificium, et adipem pacificorum: quoniam altare æreum quod erat coram Domino, minus erat, et capere non poterat holocaustum, et sacrificium, et adipem pacificorum. + 8.64 In die. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Quid est quod Salomon ædificavit medium atrii offerens ibi, etc., usque ad sacrificia acceptabilia quotidie spiritualiter Deo offeruntur. Altare. Quod fecit Moses positum erat ante templum contra januas ejus, et quia illud angustum erat, et capere non poterat, medium atrii sub divo sanctificavit, ubi posuit illud altare maximum, quod fecerat viginti cubitorum.
Hosea 5:15Vadens revertar ad locum meum, donec deficiatis, et quæratis faciem meam.]