Judges 3:5
Itaque filii Israël habitaverunt in medio Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi: + 3.5 In medio. AUG., quæst. 17 in Jud. In Exodo dicit Deus, etc., usque ad eorum multitudo terras unde adversarii exterminarentur desertas esse non sineret. Quod autem ait: Ne multiplicentur in te bestiæ feræ; mirum si non bestiales cupiditates et libidines intelligi voluit... non enim Deus homines exterminare poterat, et bestias non poterat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 15:19Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,
Exodus 3:17Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, ad terram fluentem lacte et melle. + 3.17 Ad terram fluentem lacte et melle, etc. AUG., Quæst. 4 in Exod. Utrum hoc spiritualiter accipere debemus, quia secundum proprietatem non hæc erat terra quæ data est Hebræis? An modus locutionis est, qua ubertas et suavitas terræ laudatur?
Numbers 13:29sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.
Joshua 9:1Quibus auditis, cuncti reges trans Jordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant juxta Libanum, Hethæus et Amorrhæus, Chananæus, Pherezæus, et Hevæus, et Jebusæus, + 9.1 Congregati, etc. ADAM., hom. 9 in Jos. Ex his quæ gesta sunt, etc., usque ad conteretur Satanas sub pedibus servorum ejus Rom. 16..
Judges 1:5Inveneruntque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chananæum et Pherezæum.
1 Kings 9:20Universum populum qui remanserat de Amorrhæis, et Hethæis, et Pherezæis, et Hevæis, et Jebusæis, qui non sunt de filiis Israël: + 9.20 Universum. RAB. ubi supra. Qui non fuerat de filiis Isræl, fecit Pacificus noster tributarios, cum eis qui non sunt in filiorum numero; sed in servili conditione utitur ad proprium servitium. Tales licet in multis adversentur, tamen frequenter usibus serviunt Ecclesiæ, cum in præsenti tempore de rebus suis solatia præbent. De filiis. ID., ibid. Eos qui non ancillæ filii sunt, sed liberæ, etc., usque ad et in semitas justitiæ ducant.