The Bible Software
bible.softwareJudgesJudges 4 › Judges 4:5

Judges 4:5

Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim: ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium. + 4.5 Et sedebat sub palma, etc. ADAM. Vide in quibus locis sedet prophetia, inter excelsa, scilicet, et domum Dei. Nihil humile, nihil vile erga prophetiæ sedem reperiri potest. Sicut Salomon dicit: quod in altis, scilicet portis civitatum, assistat, vel in murorum mœnibus habitet, vel in altis turribus libere agat. Inter domum Dei ergo et excelsa dicitur habitare. Non enim docet quæ super terram sunt quærere, sed quæ in cœlis, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Illuc nos hortatur ascendere: illuc discipulos suos molitur movere prophetia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And she dwelt under the palm tree of Deborah between Ramah and Bethel in mount Ephraim: and the children of Israel came up to her for judgment.

In Context

4Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ judicabat populum in illo tempore. + 4.4 Erat. ADAM., hom. 5. Secundum Apostolum, etc., usque ad quia confert hanc gratiam mentis puritas, non sexus diversitas. Debbora. Apis vel loquela, quæ prophetam significat; quæ suaves cœlestis doctrinæ favos, et dulcia divini eloquii mella componit. Unde: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel et favum ori meo! Psal. CXVIII. Et alibi: Judicia Domini, dicit propheta, pretiosa esse super aurum et lapidem pretiosum nimis, et dulciora super mel et favum. Ibid. 10.

6Quæ misit et vocavit Barac filium Abinoëm de Cedes Nephthali: dixitque ad eum: Præcepit tibi Dominus Deus Israël: Vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon:

Read all of Judges 4

Cross References

Exodus 18:13Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.

Exodus 18:19Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum: + 18.19 Sed audi verba mea, etc. ID., quæst. 68. Prima quæstio est cur Deus famulum suum, etc., usque ad quo fit tanto plenior quanto in superna et æterna liberius extenditur. Esto tu populo, etc. ID., quæst. 69. Quod vero adjungit, etc., usque ad sed unde hoc probari possit ignoro.

Deuteronomy 17:8Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. + 17.8 Si difficile. Sacerdotes Ecclesiæ Dei instruit, ut judicia ecclesiastica secundum potestatem sibi a Deo datam reverenter agant, et juste decernant, non ad libitum suum, sed secundum legis decretum, ne suscipiendo personam mutent sententiam.

Joshua 18:22Beth Araba et Samaraim et Bethel

1 Samuel 1:1Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathæus: + 1.1 Ramathaim Sophim, de monte, etc. ORIG., hom. de Elcana. Sive Armathaim, quod in aliis codicibus habetur, etc., usque ad in quo nobilitas omnium virtutum fructificare dignoscitur. ID. Hic habuit duas uxores, etc., usque ad hanc sobolem ex imitatione Annæ sicut et ipsa oremus. RAB., in lib. Reg. Prius historicæ prophetiæ generatio dicenda, etc., usque ad cum soror ejus gauderet numerositate prolis. HIERON., lib. de Nom. Heb. Elcana allegorice possessio Dei qui est filius Dei, dicens: Dominus possedit me: qui bene vir unus, non numero, sed quia nunquam mutatur, nec a se aliter efficitur Deus. Armathaim Sophim excelsa vel specula, hæc est superna Jerusalem; de qua veniens, speculationem docuit, et morte sua possidere fecit. Jeroham, misericors. Eliu, Deus meus. Thohu, signatus. Suph, effundens, quia per misericordiam ad nos veniens signatus in passione ait: Deus meus, Deus meus Matth. 27., ubi semetipsum exinaniens effudit, unde: Unguentum effusum nomen tuum Cant. 1., effusum a suis invisibilibus ad nostra visibilia. Ephrathæus, frugifer, quia donis Spiritus sancti abundat. Ephrathæus ab Ephrata uxore Caleb, vel Ephrata civitate, quæ post dicta est Bethlehem, vel ab Ephraim ut nonnulli aiunt, quia fuit a de Ramatha civitate Ephraim, quæ sita est in monte Sophim, qui mons est in tribu Ephraim GREG., in lib. Reg. Phenenna est synagoga, quæ secunda primum filios Deo per legem generabat, sed jam propter infidelitatem infecunda manet. Anna sterilis Ecclesia gentium quæ olim sterilis a prole spirituali, nunc gratia Christi redempta. Anna enim, quæ interpretatur gratia, Deo filios per baptisma et Spiritum sanctum gignit. Silo. Est in nonagesimo milliario Neapoleos in regione Athabitana.

1 Samuel 6:16Et quinque satrapæ Philisthinorum viderunt, et reversi sunt in Accaron in die illa.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Judges 4:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Judges 4:4Judges 4Judges 4:6 →