bible.software › Exodus › Exodus 18 › Exodus 18:13
Exodus 18:13
Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And it came to pass on the morrow, that Moses sat to judge the people: and the people stood by Moses from the morning unto the evening.
In Context
12Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo. + 18.12 Obtulit ergo Jethro, etc. AUG. in Locutionibus, locut. 85. Et sumpsit Jethro socer Moysi holocausta, etc. Sumpsit pro obtulit, posuit: an forte sensus est, non locutio, ut ea sumpsisse intelligatur obtulisse; quamvis Moyses non legatur sacrificasse, nec Aaron, nec quisquam Hebræorum qui educti sunt de terra Ægypti: sed tamen superius dictum est quod altare constituit Moyses. Jethro autem legimus sacerdotem fuisse Madian, id est gentis Madian. Mirum est autem si ad ejus adventum cœpit sacrificare Moyses, et non potius ipse qui sacerdos erat. Veneruntque, etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: Venerunt, inquit, presbyteri Aaron, et omnis Isræl manducare panem cum socero Moysi in conspectu Dei. Non omnes manducant panem in conspectu Dei, sed qui presbyteri sunt, qui seniores, id est, qui perfecti sunt, in meritis probati, qui sive manducant, sive bibunt, ad gloriam Dei faciunt. Omne ergo quod faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt: peccator a conspectu Dei fugit. Adam postquam peccavit, fugit a conspectu Domini, et interrogatus respondit: Audivi, Domine, vocem tuam, et abscondi me, quia eram nudus Gen. 3.. Cain exivit a facie Domini, quia indignus erat conspectu Domini. Propterea qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, si malum faciunt, coram Deo faciunt. Unde psal. 1: Tibi soli peccavi, etc. Qui malum coram Deo facit, continuo pœnitet, et dicit, Peccavi. Qui discedit a conspectu Dei, nescit converti et peccatum pœnitendo purgare. Hoc ergo interest inter malum coram Deo facere, et a conspectu Dei discedere. ORIG. Non frustra venit Jethro ad Moysen, nec frustra manducavit panem cum senioribus populi in conspectu Dei; dat Moysi consilium probabile et utile, ut eligat viros, et constituat principes populi Deum colentes, potentes et odientes superbiam. Tales enim oportet esse qui superbi non sint, et superbiam oderint; id est, ut non solum ipsi absque vitio sint, sed in malis oderint vitia: non homines dico, sed vitia. Coram Deo, etc. AUG., quæst. 66. Quæritur ubi, quandoquidem nec tabernaculum fuit, nec arca testamenti, quæ postea sunt instituta? neque hoc de futuro dictum accipere possumus, sicut dictum est de manna, quod positum est in vase, scilicet aureo. Ergo id ante Deum debemus accipere factum, quod in honorem Domini factum est.
14Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam?
Read all of Exodus 18
Cross References
Judges 5:10Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini. + 5.10 Qui propria voluntate. De quibus dicitur, qui sponte obtulistis animas vestras ad periculam, etc., quia legi Dei et servituti ejus se subdiderunt, die ac nocte in lege ejus meditantes. Qui ascenditis super nitentes asinos. ADAM. Potentes populi, benedicite Dominum, quia ascenditis super jumenta, etc. Corpus nostrum jumentum est: ad adjumentum enim et ad ministerium animæ datum est. Interiori homini dicitur: Qui ascendit super jumentum, id est, corpus suum, et superior factus est corporalibus desideriis, et motus corporis moderatur freno rationis, ut benedicat Dominum.
Isaiah 16:5Et præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est. + 16.5 Et præparabit. Judæi exponunt hoc de Ezechia, qui, post mortem Sennacherib, in pace regnavit. Sed melius ad Christum referuntur, et quædam ad primum, quædam ad secundum referuntur adventum.
Matthew 23:2dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.
Romans 13:6Ideo enim et tributa præstatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. + 13.6 Ideo enim. Subditi esse debetis, quia etiam ideo, id est propter ostendendam subjectionem, præstatis tributa, quod est signum subjectionis. Non ait, solvitis, sed præstatis, quasi reddituris; quia reddunt dum pugnant pro patria, et dum agunt judicia, vos præstatis servientes Deo. Per hoc enim, quod illi tributa datis, Deo servitis, quia ministri Dei sunt. Vel præstatis tributa, quia ministri Dei sunt, ut boni laudentur, mali puniantur.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 18:13