Iudicum 5:16
Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 32:6Quibus respondit Moyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis?
Judges 5:15Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in præceps ac barathrum se discrimini dedit: diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio. + 5.15 Diviso. Vox Debboræ increpantis Ruben qui imperio Domini non obtemperavit cum fratribus suis, ut debellaret inimicos, sed perterritus, et verbis Domini incredulus, divisit se ab eis; et ideo magnanimus, superbus repertus est. Unde in spiritu prophetiæ increpatur sic: Quare habitas inter duos terminos? etc. In Hebræo autem non habetur duos.
Psalms 77:6ut cognoscat generatio altera: filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis, + 77.6 Generatio altera. Per generationes transmissa sunt mandata Dei, ne quis putet uni data. 1
Philippians 2:21Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. + 2.21 Omnes, etc. Hi sunt mercenarii, qui sunt tolerandi, quia eadem habent in ore, quæ et pastores, qui utique sunt diligendi. Fures vero qui falsa prædicant, et latrones qui occidunt, sunt cavendi.