Philippians 2:21
Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. + 2.21 Omnes, etc. Hi sunt mercenarii, qui sunt tolerandi, quia eadem habent in ore, quæ et pastores, qui utique sunt diligendi. Fures vero qui falsa prædicant, et latrones qui occidunt, sunt cavendi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For all seek their own, not the things which are Jesus Christ’s.
In Context
22Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
Cross References
2 Kings 12:6Igitur usque ad vigesimum tertium annum regis Joas, non instauraverunt sacerdotes sartatecta templi. + 12.6 Igitur usque. ID. Ante adventum Christi licet doctrina legis in gente Judæa fuerit, tamen per doctorum negligentiam in multis corrumpebatur, donec veniret ipse qui legem dedit, et per sanctæ Trinitatis fidem decalogum in Mosi et prophetarum scriptis spiritualiter observandum doceret.
Malachi 1:10Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.
Luke 9:57Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris. + 9.57 Dixit quidam. ID. Iste signorum magnitudine motus vult sequi, etc., usque ad et finxit obsequium discipuli, quæ fictio per vulpem figuratur.
Acts 13:13Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam.
1 Corinthians 10:24Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.
1 Corinthians 13:5non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, + 13.5 Non quærit, etc. Non est amatrix pecuniæ.