Iudicum 5:1
Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoëm in illo die, dicentes: + 5.1 Cecineruntque Debbora et Barac, etc. ADAM., hom. 6 in Jud. Si meminerimus quæ in superioribus dicta sunt, etc., usque ad vel culpa quæ per nostram venit ignaviam. Audite, etc. Montes fluxerunt a facie Domini. ADAM. Auribus percipite, omnes satrapæ. Sicut inferiores sunt regibus satrapæ, etc., usque ad digne ut rex ad audienda verba divina vocaberis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then sang Deborah and Barak the son of Abinoam on that day, saying,
In Context
2[Qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum, benedicite Domino.
Cross References
Exodus 15:1Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt: [Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare. + 15.1 Tunc cecinit Moyses, etc. ORIG., homil. 6 n Exod. Multa cantica legimus in Scripturis, sed hoc primum omnium est quod, Ægyptiis et Pharaone submerso, post victoriam cantatur. Mos enim sanctorum est, ubi adversarius vincitur quia sciunt non sua virtute, sed Dei gratia victoriam factam, hymnum Deo glorificationis offerre. Accipiunt tamen canentes tympana in manibus, sicut de Maria et Aaron refertur. Et tu ergo, si mare Rubrum transieris, si Ægyptios submergi videris, et Pharaonem præcipitari in abyssum, potes hymnum Deo gratanter canere, et dicere: Cantemus Domino gloriose, etc. Dignius autem hoc dices, si habueris in manu tympanum, id est, si carnem tuam crucifixeris cum vitiis et concupiscentiis. Gloriose enim, etc. ORIG. Non sufficit, glorificatusest; aliud est enim glorificari, aliud gloriose glorificari. Cum enim Christus carnem pro nobis suscepit, glorificatus est, qui venit quærere quod perierat, non tamen gloriose, quia non habebat speciem neque decorem; glorificatus est cum venit ad crucem, et pertulit mortem; unde Joan. 17: Pater, venit hora, glorifica Filium tuum, etc. Erat ergo et gloria passio crucis, ubi et glorificatus, non gloriose quidem, sed humiliter; unde Phil. 2: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Et Sap. 2: Morte turpissima condemnemus eum. In his ergo glorificatus est de se humiliter, non gloriose; unde Lucæ 24: Quia oportebat pati Christum, et sic intrare in gloriam suam. Cum venerit in gloria Patris, et angelorum judicare terram, et verum Pharaonem, id est diabolum, interficiet spiritu oris sui, cum refulgebit in majestate Patris: tunc gloriose glorificabitur, cum omnes honorificabunt Filium sicut honorificant Patrem. Magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare, etc. In signis Ægypti. Sed gloriose magnificatus est, quia Pharaonem et exercitum ejus submersit. Vel magnificatus est, miracula ante passionem faciendo, prædicando, in cruce moriendo: sed gloriose magnificatus est, cum resurrexit victor victo diabolo, spoliato inferno. Equum, etc. ORIG. Homines qui nos insequuntur equi sunt; et omnes qui in carne nati sunt, figuraliter equi sunt, et habent ascensores suos. Sunt quos Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram; de quibus dicitur Habac. 3: Equitatus tuus salus. Alios ascendit diabolus et angeli ejus. Judas equus erat, et cum ascensorem habuit Dominum, de equitatu salutis erat: cum cæteris enim apostolis missus ægrotis salutem et languentibus præstitit sanitatem; ubi diabolo se substravit, qui post buccellam in eum intravit, equus Satanæ factus, et illius habenis ductus contra Dominum equitavit. Omnes ergo persecutores equi sunt hinnientes, sed habent angelos malos, quibus aguntur ascensores, et ideo feroces sunt. Si videris persecutorem tuum nimis sævientem, scito quia ab ascensore pungitur, et ideo sævus est et truculentus.
Numbers 21:17Tunc cecinit Israël carmen istud: [Ascendat puteus.] Concinebant: + 21.17 Ascendat puteus. ORIG. Initiate illi puteum, id est initium omnium ponite puteum, quia ipse est principium et primogenitus omnis creaturæ Apoc. 3.. Vel sic, ut verba dirigantur ex persona Moysi ad populum: Date initium cordi vestro, ut incipiat intelligere quid sit puteus, de quo spirituales aquæ hauriendæ sunt, et reficiendus est populus credentium. Initiate ergo ei, id est Isræli, hunc puteum, ut sensum mysticum si quis ex corde videt, Deum de profundis possit haurire. Ad hunc puteum Moyses, id est lex congregat, ad quem videtur aliquis pervenire, sed nisi per Moysen congregetur non est Deo acceptus. Marcion videtur sibi venisse, et Basilides, et Valentinus: sed quia non venerunt per Moysen, nec acceperunt legem et prophetas, non possunt laudare Deum de fontibus Isræl. Non veniunt ergo ad puteum tales, quem foderunt principes Gen. 14. et excuderunt reges. Est autem vallis salsa in qua sunt putei bituminis: omnis autem hæresis et omne peccatum in valle est, et in valle salsa. Peccatum enim non ascendit sursum, sed semper ad ima et inferiora descendit. Est ergo in valle positus, salsus et amarus omnis hæreticus sensus, et omnis peccati actus. Quid enim dulce, quid suave potest habere peccatum? Si autem veneris ad hæreticam sententiam et amaritudinem peccati, venisti ad puteos bituminis, quod est esca et nutrimentum ignis Si gustaveris aquam de his puteis, si hæreticum sensum et peccati amaritudinem receperis, fomenta ignis et gehennæ incendia in te præparabis. Talibus dicitur: Incedite in lumine ignis vestri, etc. Isa. L.
1 Samuel 2:1[Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos: quia lætata sum in salutari tuo. + 2.1 Dilatatum est. RAB. Quia sermo Dei non est alligatus in pressuris, non in præconibus alligatus. ID. Christo, quem puerum amplectitur senex Simeon et cognoscit magnum dicens: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum Luc. 2.. Si lætatus fuero in salutari Dei, tunc dilatabitur os meum. Per meditationem scilicet verbi Dei, venitur ad elevationem cordis, unde: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatavum est II Cor. 5.. Ex latitudine cordis ministratur sapientia ori.
2 Chronicles 20:21Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent exercitum, ac voce consona dicerent: Confitemini Domino quoniam in æternum misericordia ejus.
Job 38:7cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?
Isaiah 12:1[Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me. + 12.1 Confitebor tibi. HIER. Sicut transito mari Rubro, dixerunt: Cantemus Domino, etc. Sic regno mundi destructo, dicit Ecclesia: Confitebor tibi.