bible.software › Iudicum › Iudicum 6 › Iudicum 6:18
Iudicum 6:18
nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, et offerens tibi. Qui respondit: Ego præstolabor adventum tuum. + 6.18 Portans. AUG., quæst. 35 in Jud. Advertendum est, etc., usque ad velut adjuvandus præsentia sanctitatis ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Depart not hence, I pray thee, until I come unto thee, and bring forth my present, and set it before thee. And he said, I will tarry until thou come again.
In Context
17Et ille: Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris ad me: + 6.17 Da mihi signum. ADAM., hom. 8. Vir eruditus, et habens Jesu prædecessoris exemplum, cautius agit. Sciebat enim posse angelos tenebrarum transfigurare se in angelos lucis: ideo examinat spiritum, si a Deo sit. Spiritualis enim omnia examinat. Sic prædecessor ejus Jesu Nave cum principem cœlestis militiæ vidisset, inquirit: si noster es, an adversariorum? Ideo Gedeon discutit angelicam visionem, diversitate et mutatione signorum.
19Ingressus est itaque Gedeon, et coxit hædum, et de farinæ modio azymos panes: carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei. + 6.19 Ingressus. Greg., lib. III Moral., cap. 17. Gedeon cum a paleis frumenta excuteret, etc., usque ad sed omne etiam quod in se per cogitationes turpiter ligatur, tergat. ISID. Quem pater dolis deputavit, hunc Gedeon occidit, et alium septennem immolavit Deo; in quo ostendit, post adventum Christi, omnia Gentilitatis sacrificia abolenda, solumque jam sacrificium passionis Christi pro redemptione populi Deo offerendum. Ipse enim est vitulus septennis, plenus scilicet spiritu septiformi.
Read all of Iudicum 6
Cross References
Genesis 18:5Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es.
Judges 13:15Dixitque Manue ad angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi hædum de capris.
This Verse In Other Editions
Study Iudicum 6:18