Iudicum 6:17
Et ille: Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris ad me: + 6.17 Da mihi signum. ADAM., hom. 8. Vir eruditus, et habens Jesu prædecessoris exemplum, cautius agit. Sciebat enim posse angelos tenebrarum transfigurare se in angelos lucis: ideo examinat spiritum, si a Deo sit. Spiritualis enim omnia examinat. Sic prædecessor ejus Jesu Nave cum principem cœlestis militiæ vidisset, inquirit: si noster es, an adversariorum? Ideo Gedeon discutit angelicam visionem, diversitate et mutatione signorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum: et percuties Madian quasi unum virum.
Cross References
Exodus 4:1Respondens Moyses ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus.
Exodus 33:13Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos: respice populum tuum gentem hanc.
Judges 6:36Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es, + 6.36 Si salvum facis. ADAM., homil. 8 in Jud. Cum multa sint et innumera signa, etc., usque ad quas nullus humor divini verbi infundebat.
Isaiah 38:7Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est: + 38.7 Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia fecit Dominus verbum hoc quod locutus. ID. Præsentis scilicet temporis et futuri, ut quomodo sol revertitur ad exordium sui, ita Ezechiæ vita ad evolutos redeat annos. Nobis quoque in hebdoade et ogdoade viventibus post resurrectionem Christi vitæ spatia protelentur.