Isaiah 6:5
Et dixi: [Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.] + 6.5 Pollutus. ID. Hoc dicit pro societate populi, cum quo cogebatur loqui. Noxium est cum peccatoribus vivere. Ego habito. Nota cum peccatoribus non esse morandum. Et regem Dominum exercituum vidi oculis meis: et volavit ad me unus. Sic Abraham postquam vidit Dominum et vocem ejus audivit, se cinerem et pulverem esse confitetur, quia quantacunque sit hominum dignitas, vilescit in comparatione ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 32:31Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede.
Exodus 4:10Ait Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum. + 4.10 Obsecro, Domine, etc. AUG. Quæst. in Exod. Quod ait Moses ad Dominum: Precor, Domine, non sum eloquens ante hesternum neque ante nudiustertianum diem, neque ex quo cœpisti loqui famulo tuo, intelligitur credere posse fieri Dei voluntate subito eloquentem, cum dicit: neque ex quo cœpisti loqui famulo tuo, tanquam ostendens fieri potuisse ut qui ante hesternum et nudiustertianum diem eloquens non fuisset, repente fieret ex quo cum illo Dominus loqui cœpit. ORIG. homil. 3 in Exod. Dum esset Moses in Ægypto, et erudiretur omni sapientia Ægyptiorum, non erat gracili voce, nec tardus lingua, nec profitebatur se ineloquentem. Erat enim, quantum ad Ægyptios, sonoræ vocis et eloquentiæ incomparabilis. Ubi autem Dei vocem audivit, et eloquia Domini suscepit, sentit vocem suam gracilem, et exilem tardamque, et impeditam linguam, et se pronuntiat mutum, cum incipit cognoscere verum Verbum, quod erat in principio apud. Deum Joan. 1.: mutis enim animalibus quamvis indoctus homo comparetur, eloquens videbitur; si vero eruditis et eloquentibus, stultus et mutus. At si quis Dei verbum et divinam respiciat sapientiam multo amplius guam apud nos pendens, apud Deum mutum se animal profitebitur. Unde psal. LXXII: Ut jumentum actus sum apud te. Quia igitur in id intelligentiæ profecit, ut se cognosceret, quod est magna pars sapientiæ, remuneravit eum divina dignatio dicens: Aperiam os tuum, etc. Beati quorum os Deus aperit ut loquantur. Unde psal. LXXX: Dilata os tuum, et ego implebo illud. Similiter Paulus dicit ad Ephes. 6: Ut detur mihi sermo in apertione oris mei. Eorum ergo qui vera loquuntur, os Deus aperit: eorum qui loquuntur mendacium, falsum testimonium, scurrilitates, turpitudines, susurronum quoque et detractorum, et eorum qui otiosa loquuntur, diabolus aperit os. De Juda refertur Joan. 13, quia introivit in illum Satanas, et misit in cor ejus ut traderet eum. Os ergo ejus aperuit, ut loqueretur cum Pharisæis, quomodo eum traderet accepta pecunia. Non est autem parvæ gratiæ discernere os quod aperit Deus, et quod aperit diabolus. Aperit etiam Deus aures sanctorum ad audienda verba divina; unde: Dominus aperiet mihi aurem. Aperit oculos, sicut aperuit oculos Agar, et vidit puteum aquæ vivæ; unde Eliseus: Aperi, Domine, oculos pueri tui, ut videat, quia plures sunt nobiscum IV Reg. 6.. Auris vero quæ per eruditionem Domini aperitur, aliquando aperta est, aliquando clausa; unde: Ne recipias auditum vanum Eccli. 45.. Si dicuntur vana, profana, turpia, qui novit eruditionem Domini, claudit aurem et dicit: Ego autem sicut mutus, qui non aperuit os suum, et sicut surdus non audiebam Psal. 37.. Si vero ad utilitatem animæ pertinent quæ dicuntur, si de Deo sermo est, si mores docet, ad virtutes invitat, vitia resecat, aures pateant et tota animæ janua. Notandum autem quia summa moderatione usa est lex ut diceret: Non recipies auditum vanum; non dixit, Non audies; sed, Non recipies. Nam vana sæpe audimus: Marcion enim et Valentinus, et omnes contra Creatorem disputantes, vana loquuntur; frequenter tamen audimus ut contradicamus, sed non recipimus, quia illorum os diabolus aperit. Dignetur Dominus aperire os nostrum, ut possimus contradicentem revincere, et obturare os quod diabolus aperit.
Exodus 6:30Et ait Moyses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao?
Judges 6:22Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini, ait: Heu mi Domine Deus: quia vidi angelum Domini facie ad faciem.
Job 42:5Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te.
Isaiah 24:16A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt. + 24.16 A finibus terræ, laudes audivimus, gloriam justi. In Hebræo, alis terræ. Alæ autem vel fines terræ, prophetæ sunt et apostoli, qui de terrenis ad cœlestia volant, et quibusdam præceptorum finibus vivendi modum terminant. Dicunt ergo sancti: Sicut a prophetis et apostolis audivimus, sic modo impletum videmus. Secretum meum mihi. ID. Nec potest plene enarrare præmia bonorum, nec pœnas malorum, quæ prævidet per spiritum; et inde dolet, dicens: Væ mihi.