bible.software › Iudicum › Iudicum 6 › Iudicum 6:38
Iudicum 6:38
Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And it was so: for he rose up early on the morrow, and thrust the fleece together, and wringed the dew out of the fleece, a bowl full of water.
In Context
37ponam hoc vellus lanæ in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israël. + 6.37 In area. Orig., homil. 8. Non ubicunque, non in campo, nec in saltu, sed in area ubi messis est, etc., usque ad mundo corde recumbamus in convivio sponsi Jesu Christi. Si ros in solo vellere, etc. AUG. In tentatione Gedeonis quod prænuntiare Dominus volebat, ostendit in compluto scilicet vellere et area tota circumquaque sicca figurare primum populum Isræl, ubi erant sancti cum gratia cœlesti tanquam pluvia spirituali, et postea compluta area, siccato vellere figurare Ecclesiam Dei toto orbe diffusam, habentem non in vellere tanquam in velamine, sed in aperto cœlestem gratiam, priore populo velut ab ejusdem gratiæ rore alienato atque siccato.
39Dixitque rursus ad Deum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quærens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens. + 6.39 Oro, etc. ADAM., homil. 8. In secundi quoque signi ratione, etc., usque ad universa terra divini roris gratia infunditur.
Read all of Iudicum 6
This Verse In Other Editions
Study Iudicum 6:38