Judges 6:39
Dixitque rursus ad Deum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quærens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens. + 6.39 Oro, etc. ADAM., homil. 8. In secundi quoque signi ratione, etc., usque ad universa terra divini roris gratia infunditur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
38Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit.
40Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat: et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.
Cross References
Genesis 18:30Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta.
Isaiah 43:19Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea: ponam in deserto viam, et in invio flumina. + 43.19 Facio nova. Multa quæ reficiunt animas, non corpora: olim de petra unum tantum produxi fontem ad corpora reficienda.
Matthew 8:12filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. + 8.12 Filii autem regni ejicientur. Quia in hoc mundo fruuntur beneficiis Dei; secundum illud: Pluit super justos et injustos. Nunc videntur in facie Domini, sed tunc minime. In tenebras exteriores. Quia a Domino foras expellentur, etc., usque ad pœnitet quod deliquit pertinaciter. Fletus. Per hoc ostenditur magnitudo tormentorum. Per fletum, tormentum animæ; per stridorem dentium, corporis.
Acts 13:46Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. + 13.46 Primum. ID. Primo filiam principis curare venit Jesus, sed mulier fluxum sanguinis patiens præripuit sanitatem. Æternæ vitæ. Non quia scirent vitam æternam esse quam respuebant, sed ex suo sensu et fide sua locuti sunt apostoli.
Acts 28:28Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.