The Bible Software
bible.softwareIudicumIudicum 6 › Iudicum 6:37

Iudicum 6:37

ponam hoc vellus lanæ in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israël. + 6.37 In area. Orig., homil. 8. Non ubicunque, non in campo, nec in saltu, sed in area ubi messis est, etc., usque ad mundo corde recumbamus in convivio sponsi Jesu Christi. Si ros in solo vellere, etc. AUG. In tentatione Gedeonis quod prænuntiare Dominus volebat, ostendit in compluto scilicet vellere et area tota circumquaque sicca figurare primum populum Isræl, ubi erant sancti cum gratia cœlesti tanquam pluvia spirituali, et postea compluta area, siccato vellere figurare Ecclesiam Dei toto orbe diffusam, habentem non in vellere tanquam in velamine, sed in aperto cœlestem gratiam, priore populo velut ab ejusdem gratiæ rore alienato atque siccato.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, I will put a fleece of wool in the floor; and if the dew be on the fleece only, and it be dry upon all the earth beside, then shall I know that thou wilt save Israel by mine hand, as thou hast said.

In Context

36Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es, + 6.36 Si salvum facis. ADAM., homil. 8 in Jud. Cum multa sint et innumera signa, etc., usque ad quas nullus humor divini verbi infundebat.

38Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit.

Read all of Iudicum 6

Cross References

Deuteronomy 32:2Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina. + 32.2 Concrescat. Doctrinam legis pluviæ et rori comparat, quia a fidelium cordibus germina spiritalis fructus exigit. Hæc enim sunt ager et vinea Dei. Tale est illud Isaiæ: Quomodo descendit imber, et nix de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, irrigat faciem ejus, et germinare eam facit Isa. 55..

Hosea 14:5Sanabo contritiones eorum; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.

Matthew 15:24Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël. + 15.24 Non sum missus. Quasi dicat: Prius oportet me sacramentum mei adventus complere in Judæis, et sic adducere alias oves, et hoc de signo petitionem hujus differendo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iudicum 6:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iudicum 6:36Iudicum 6Iudicum 6:38 →