Iudicum 7:14
Respondit is, cui loquebatur: Non est hoc aliud, nisi gladius Gedeonis filii Joas viri Israëlitæ: tradidit enim Dominus in manus ejus Madian, et omnia castra ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:14Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim. + 15.14 Ascenderunt, etc. ORIG. Audierunt gentes et iratæ sunt, dolores apprehenderunt habitatores Philisthiim, etc. Quantum ad historiam, nullum de his gentibus interfuisse mirabilibus constat: quomodo ergo terrore territæ vel iratæ Philisthiim, et Moabitæ, et Edom, et reliquæ quas enumerat, nationes? Sed, spiritualiter, invenies quia Philisthiim, id est cadentes poculo; et Edom, scilicet terrenus, trepidant: et eorum principes cursitant et pavent constricti doloribus, cum vident regna sua, quæ in inferno sunt, penetrata ab eo qui descendit in inferiora terræ, ut eriperet eos qui possidebantur a morte. Hinc timent et tremunt, quia senserunt magnitudinem brachii ejus; hinc etiam tabuerunt habitatores Chanaan, id est mutabiles et mobiles, cum viderunt moveri regna sua, et alligari fortem. Veniat ergo super eos timor, et tremor: tremunt et timent dæmones crucem Christi, in qua triumphati sunt, et exuti principatus eorum et potestate. Timor ergo et tremor cadent super eos, cum in nobis signum crucis fideliter fixum viderint, et magnitudinem brachii quod Dominus expandit in cruce, sicut dicit Isa. LXV: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, etc. Non te aliter timebunt, nec tremor tuus irruet super eos, nisi viderint in te crucem Christi, ut dicas: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi Gal. 6..
Numbers 23:5Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris.
Numbers 24:10Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti:
Joshua 2:24atque dixerunt: Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, et timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus.
Judges 3:28Qui dixit ad eos: Sequimini me: tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum, et occupaverunt vada Jordanis quæ transmittunt in Moab: et non dimiserunt transire quemquam:
2 Kings 7:6Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ, curruum, et equorum, et exercitus plurimi: dixeruntque ad invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hethæorum et Ægyptiorum, et venerunt super nos.