Iosue 2:24
atque dixerunt: Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, et timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:15Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan. + 15.15 Fiant immobiles quasi lapis, etc. ORIG. Fieri tanquam lapidem non est natura esse lapidem. Non enim fieret nisi quod non erat. Hoc propter illos diximus qui malæ naturæ Pharaonem vel Ægyptios dicunt fuisse, nec ex libertate arbitrii in hoc esse deductos; et qui creatorem Deum accusant, tanquam sævum, qui homines vertat in lapides: non dixit: Fiant tanquam lapides et tacuit, sed tempus statuit et mensuram dominationis, scili cet donec pertranseat populus tuus. Prior populus qui fuit ante nos, factus est tanquam lapis durus et incredulus, non ut lapidis natura maneat, sed donec pertranseat populus quem Dominus acquisivit. Unde Rom. 11: Cæcitas enim ex parte contigit in Isræl, donec plenitudo gentium intraret, et tunc Isræl salvus fieret; qui per incredulitatem factus est tanquam lapis, unde Matth. 3: Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Sed cum creator sit omnium, quomodo acquisisse dicitur quod suum esse dubium non est? Dicitur enim in cantico Deuteronomii: Nonne hic ipse Dominus Deus tuus, qui fecit et creavit te, et acquisivit te? Deut. 32. Videtur enim unusquisque illud acquirere quod non fuit suum. Unde hæretici de Salvatore dicunt quia non erant sui quos acquisivit: dato enim pretio mercatus est homines quos Creator fecerat, et certum esse aiunt unumquemque emere quod suum non est. Apostolus enim ait I Cor. 7: Pretio empti estis. Sed audi Prophetam: Peccatis vestris venundati estis, et pro iniquitatibus vestris dimisi matrem vestram Isa. 50.. Dei ergo creaturæ omnes sumus, sed peccatis suis quisque venditur, et a Creatore discedit. Dei ergo sumus, secundum quod ab eo creati sumus: effecti vero servi diaboli, secundum quod peccatis nostris venundati sumus. Veniens autem Christus redemit nos servientes diabolo, cui nos peccando vendidimus, et ita videtur suos recepisse, quos creavit; et alienos acquisisse, qui alienum dominum peccando acquisierant. Sed recte nos redemisse dicitur, qui pro pretio nostro sanguinem suum dedit. Sed quid tale ut nos mercaretur diabolus dedit? Homicidium pecunia diaboli est, ille enim ab initio homicida est: fecisti homicidium, diaboli pecuniam accepisti. Idem dicendum est de adulterio, sacrilegio, furto, falso testimonio et hujusmodi: hac pecunia enim emit et efficit sibi servos omnes qui de hujusmodi censu ejus quantumcunque susceperint.
Numbers 13:32Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est.
Joshua 2:9Novi quod Dominus tradiderit vobis terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ.
Joshua 5:1Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israël.
Joshua 8:1Dixit autem Dominus ad Josue: Ne timeas, neque formides: tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hai. Ecce tradidi in manu tua regem ejus et populum, urbemque et terram. + 8.1 Dixit autem Dominus, etc. ADAM., hom. 8. Primo propter peccata victi sumus, etc. usque ad qui sequuntur Jesum, ab onere legis. AUG., quæst. 10 in Jos. Cum quis justum bellum susceperit, etc., usque ad non tam auctor belli quam minister judicandus est. ID., quæst. 11. Quærendum est utrum omnis fallendi voluntas pro mendacio putanda sit, et si ita est, utrum possit esse justum mendacium, quo ille fallitur qui dignus est falli. Et si non hoc quidem justum reperitur, restat ut secundum aliquam significationem hoc quod de insidiis factum est, ad veritatem referatur.
Judges 1:2Dixitque Dominus: Judas ascendet: ecce tradidi terram in manus ejus. + 1.2 Dixitque Dominus: Judas ascendet, etc. ID., quæst. 2. Quæritur utrum aliquis homo Judas vocabatur, an ipsam tribum de more sic appellavit, etc., usque ad tunc assumpta etiam tribus Simeon ad pugnandum.