Iudicum 7:4
Dixitque Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus est: duc eos ad aquas et ibi probabo illos: et de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibuero, revertatur. + 7.4 Adhuc populus. ADAM., hom. 9. Ut video, qui primum reprobati sunt, etc., usque ad nec propter peccati sitim sternitur pronus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 14:6Dixit autem Jonathas ad adolescentem armigerum suum: Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis: quia non est Domino difficile salvare, vel in multis, vel in paucis.
Job 23:10Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. + 23.10 Ipse vero scit viam. Id est videre non valeo videntem me. Et probavit. Non elatus comparat se auro, sed sua humiliter considerat, quod licet omni justo. Et hoc est: Et proba me quasi aurum. Exustione enim tribulationis, et subtrahuntur vitia, et augentur merita.
Psalms 33:16Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. + 33.16 Oculi Domini, etc. ID. De retributionibus bonorum et malorum, ne in periculis justus aliqua dubietate mollescat. Oculi Domini. Nec ex infirmitate tua diffidas, quia oculi. In preces. ID. Celeritas audiendi, cum in ipsis auditor habitat. 1
Jeremiah 6:27Probatorem dedi te in populo meo robustum: et scies, et probabis viam eorum. + 6.27 Et probabis. ID. Quasi dicat: Ut cum probaveris et scieris viam, etc., usque ad qui sicut aspides surdæ obturant aures suas, ne audiant vocem incantantium. Omnes isti. GREG., Moral., l. 18, c. 14. Principes sunt a Domino recedentes et inobedientes, etc., usque ad qui ab Ecclesiæ unitate discordat, proximum non amat.4 Caput 7