Judges 8:5
Dixitque ad viros Soccoth: Date, obsecro, panes populo qui mecum est, quia valde defecerunt: ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 14:18At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, + 14.18 At vero Melchisedech, etc. HIER. Nunc aiunt Hebræi esse Sem filium Nœ, et computatione annorum ostendunt eum usque ad Isaac vixisse: et omnes primogenitos a Nœ usque ad Aaron pontifices fuisse. Salem vero postea dicta est Hierusalem; Apostolus memorans Melchisedech, sine patre et matre, refert ad Christum, et per eum ad Ecclesiam gentium, quia gloria capitis ad membra refertur. Quoniam benedixit Abræ circumciso, et in eo Levi, et sic Aaron, de quo postea sacerdotium. Ex quo vult colligere sacerdotium Ecclesiæ habentis præputium benedixisse circumciso sacerdotio Synagogæ. Quia autem ait: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, ministerium nostrum veri ordinis signatur, non per Aaron irrationalibus victimis immolandis, sed oblato pane et vino, id est, corpore Domini et sanguine consecrari. STRAB. Melchisedech, qui interpretatur rex justitiæ, et dicitur rex pacis, Christum significat, per quem reconciliati sumus, et qui in fine sæculi juste judicaturus est.
Deuteronomy 23:4quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto: et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi: + 23.4 Quia noluerunt nobis occurrere cum, etc. Tradunt Hebræi quod hæ gentes propinquæ sibi exeuntibus de Ægypto occurrerunt cum pane tantum, cum scirent nos in deserto maxime siti laborare, et ideo huic maledictioni subjecti sunt. Mystice designant hæreticos, qui fugientibus de Ægypto hujus mundi ad veram terram promissionis offerunt panem pollutum, non aqua sapientiæ dulcoratum, et ideo ab Ecclesia alienati sunt.
1 Samuel 25:18Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polentæ, et centum ligaturas uvæ passæ, et ducentas massas caricarum, et posuit super asinos: + 25.18 Sata. Satum est genus mensuræ continens modium et semis Polenta est accuratissima farina. Uva passa dicitur quæ priusquam maturescat ad solem diu exsiccatur, et sic servatur. Massas caricarum, id est, ligaturas de fructibus ficorum.
Psalms 60:6Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam; dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum. + 60.6 Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem, etc. Ibid. Diapsalma. Jam audita de hæreditate habita vel habenda, affirmat, unde laudes promittit. Dedisti. Nec dicam, dabis: adeo certus sum, quasi jam essem in ipsa. 1