Iudicum 9:1
Abiit autem Abimelech filius Jerobaal in Sichem ad fratres matris suæ, et locutus est ad eos, et ad omnem cognationem domus patris matris suæ, dicens:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 33:18Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ: et habitavit juxta oppidum. + 33.18 Transivitque in Salem, etc. HIERON. Quæstio oboritur quomodo Salem Sichen civitas appelletur, cum Hierusalem, in qua regnavit Melchisedech, Salem ante dicta sit. Aut igitur unius utraque urbs nominis est, quod de pluribus Judææ locis invenimus, ut idem urbs et loci nomen in alia et alia tribu sit. Aut ista Salem, quæ pro Sichem nunc nominatur, dicemus interpretari consummatam atque perfectam: et illam quæ postea Hierusalem dicta est, pacificam. Utrumque accentu paululum declinato, hoc vocabulum sonat. Tradunt Hebræi quod femur claudicantis Jacob ibi sanatum sit: ideoque civitatem curati atque perfecti vocabulum consecutam.
Joshua 20:7Decreveruntque Cedes in Galilæa montis Nephthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron in monte Juda.
Judges 8:31Concubina autem illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium nomine Abimelech.
1 Kings 12:1Venit autem Roboam in Sichem: illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem. + 12.1 Venit autem. Durissimum. Quomodo hoc verum est, cum superius dictum sit, quod Salomon non constituit quemquam servire de filiis Isræl? Utique non fecit eos servire in agricultura vel alio servili opere. Verum principes ex eis constituit per singulas tribus, qui reddebant regi per vides singulis mensibus annonam, etc., quæ de expensa regis superius referuntur, quod modo durissimum jugum appellant.
1 Kings 12:20Factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato cœtu, et constituerunt eum regem super omnem Israël: nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam.
Jeremiah 18:18Et dixerunt: [Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes: non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta: venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus.] + 18.18 Venit. ID. Ista tunc Judæorum contra Jeremiam vel Christum, etc., usque ad prophetiam omni verborum et sensuum confidentia persequentes.