Lamentations 1:21
Sin Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 13:1Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos. + 13.1 Onus Babylonis. HIER. Babylon, metropolis Chaldæorum, etc., usque ad qui dicit: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
Isaiah 51:22Hæc dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meæ: non adjicies ut bibas illum ultra. + 51.22 Ecce. HIER. Prædixit captivitatem futuram, nunc hortatur ad pœnitentiam, ut evadant.
Jeremiah 30:16Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant vastabuntur, cunctosque prædatores tuos dabo in prædam. + 30.16 Propterea. ID. Sub Zorobabel hæc facta cognoscimus, etc., usque ad sed plenius atque perfectius in Christo complentur.
Jeremiah 48:27Fuit enim in derisum tibi Israël: quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.