Lamentations 2:1
[ Aleph Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion; projecit de cælo in terram inclytam Israël, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui !
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 4:22et ait: Translata est gloria ab Israël, eo quod capta esset arca Dei.
1 Chronicles 28:2Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei et populus meus: cogitavi ut ædificarem domum, in qua requiesceret arca fœderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad ædificandum, omnia præparavi.
Psalms 99:5quoniam suavis est Dominus, in æternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.]
Isaiah 14:12Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? + 14.12 Qui mane oriebaris. HIER. Hi sunt falsi apostoli, etc., usque ad et in lateribus aquilonis, in frigidis.
Jeremiah 30:14Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
Lamentations 1:12Lamed O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.