The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 14 › Isaiæ 14:12

Isaiæ 14:12

Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? + 14.12 Qui mane oriebaris. HIER. Hi sunt falsi apostoli, etc., usque ad et in lateribus aquilonis, in frigidis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

How art thou fallen from heaven, O Lucifer, son of the morning! how art thou cut down to the ground, which didst weaken the nations!

In Context

11Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. + 14.11 Subter. ID. Putredo tinea et operimentum vermium, etc., usque ad qui dicebat Christo: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me Matth. 4..

13Qui dicebas in corde tuo: In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis; + 14.13 In cœlum conscendam. ID. In firmamento erat, in cœlum ubi est Domini solium cupiebat ascendere. Hæc omnia ad hæreticos sunt referenda, qui cum deorsum sint cum principe suo, jactant se excelsos esse. In lateribus aquilonis. Unde: Ab aquilone exardescunt mala, et succenditur olla Jeremiæ. De quo: Dicam aquiloni, Da: id est, redde captivos. Nubium. Id est prophetarum, de quibus: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem Psal. 35.. Et veritas tua usque ad nubes. Judas nubes fuit cum aliis apostolis, sed vitio suo diabolum ascensorem suscepit.

Read all of Isaiæ 14

Cross References

Isaiah 13:10Quoniam stellæ cæli, et splendor earum, non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. + 13.10 Obtenebratus est sol. Possunt hæc ad diem judicii referri, quando omnia luminaria obtenebrari videbuntur comparata splendori Christi.

Isaiah 34:4Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut liber cæli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu. + 34.4 Omnis militia cœlorum. HIER. Sol, et luna, et stellæ obscurari videbuntur, clarescente vera luce, quæ est Christus. Spiritus quoque mali, amissa potestate, in inferno recludentur. Et complicabuntur sicut liber. Non scilicet interior, etc., usque ad nihil enim postea scribetur in eis.

Jeremiah 51:20Collidis tu mihi vasa belli: et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna:

Luke 10:18Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.

2 Peter 2:4Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari. + 2.4 Si enim Deus angelis. ID. Si Deus apostatas angelos traditos pœnis inferni, etc., usque ad in abyssi profunda sunt rapti.

Revelation 8:10Et tertius angelus tuba cecinit: et cecidit de cælo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum: + 8.10 Et tertius angelus, ordine narrationis et quia istud post illa duo contigit. Postquam enim diabolus omnes Judæos et gentiles excæcare non potuit, immisit eis hæreticos, et quosdam subvertit. Fontes. Dicuntur illi esse fontes, in quibus summa et quasi totius fidei origo comprehenditur, sicut est Evangelium. Flumina, quæ inde trahuntur, sicut expositiones eorum sunt, in quibus sunt duo sensus fidelium, historialis et allegoricus. Tertius est hæreticorum, cum hæreses suas confirmant pravis expositionibus Scripturarum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 14:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 14:11Isaiæ 14Isaiæ 14:13 →