Lamentations 2:11
Caph Defecerunt præ lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea; effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 30:4levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas, et planxerunt donec deficerent in eis lacrimæ.
Psalms 6:7Laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis meis stratum meum rigabo. + 6.7 Laboravi. CASS. Narrat ærumnas quibus pœnitentes avertitur; gemit dum videt quid egit, et quæ pœna futura. Lectum. Conscientiam, quæ quibusdam quies, quibusdam tormentum. Stratum, sensualitatem; fertilem faciam, quæ erat arida. Vel, lectus delectatio corporis, in qua homo resolvitur. Stratus, cumulus peccatorum ut vestium, quo resoluto, imbre lacrymarum, nova messis virtutum crescat. 1
Psalms 31:9Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. + 31.9 Nolite fieri sicut equus et mulus, etc. AUG. Accepto intellectu, convertit se iste pœnitens ad superbos peccata defendentes: ergo vos, quos invito, etc. Equus, gentilis indomitus; mulus, Judæus piger ad credendum. CASS. Equus, sine discretione sessorum; mulus, quælibet onera accipit, etc., usque ad id est, jactantiam de viribus suis. Maxillas. Vel, maxillas quibus mandunt, id est, parcius, da victualia, ut necessitate coacti redeant. AUG. Vel hic confringes, et in futuro erunt multa flagella. Vel: Nolite fieri sicut equus, quia multa flagella hic et in futuro. Qui non approximant ad te. CASS. Sunt enim qui, si peccant carnis imbecillitate, a piis precibus non recedunt. 1
Isaiah 22:4Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei;
Isaiah 51:20Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.
Jeremiah 8:19Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion? aut rex ejus non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis? + 8.19 Et ecce vox. Describit fletum et ululatum urbis ingressis hostibus. Hostes venientes de terra longinqua clamant contra civitatem vel cives contra hostes.