Lamentations 2:5
He Factus est Dominus velut inimicus, præcipitavit Israël: præcipitavit omnia mœnia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 25:9Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni.
Job 19:11Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum. + 19.11 Iratus est contra me. Qui enim ita percutitur, ut vires ejus superentur, non hunc Deus ut filium per disciplinam, sed ut hostem ferit per iram: unde et propheta: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli Jerem. 30.. Et quia sæpe maligni spiritus cordibus afflictorum multa suadent, et si quid boni est furantur, addit:
Isaiah 29:2Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et mœrens, et erit mihi quasi Ariel.
Jeremiah 9:17Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant: et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent: + 9.17 Et vocate. Vocate lamentatrices propter futuram captivitatem, etc., usque ad voce modulata populum transfundant in lacrymas.
Jeremiah 30:14Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
Lamentations 2:2Beth Præcipitavit Dominus, nec pepercit omnia speciosa Jacob: destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram; polluit regnum et principes ejus.