The Bible Software
bible.software › Job › Job 19 › Job 19:11

Job 19:11

Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum. + 19.11 Iratus est contra me. Qui enim ita percutitur, ut vires ejus superentur, non hunc Deus ut filium per disciplinam, sed ut hostem ferit per iram: unde et propheta: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli Jerem. 30.. Et quia sæpe maligni spiritus cordibus afflictorum multa suadent, et si quid boni est furantur, addit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He hath also kindled his wrath against me, and he counteth me unto him as one of his enemies.

In Context

10Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam. + 19.10 Destruxit me undique et pereo, et quasi evulsæ arbori, etc. Arbor vento impellitur ut cadat: sic infirmus minis ad injustitiam trahitur, et æterna quæ sperabat relinquit; et quia aliquando qui pœnis territus justitiam relinquit, pœnas tamen non evadit.

12Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum. + 19.12 Simul venerunt latrones. Id est maligni spiritus, qui exquirendis hominum moribus occupantur: qui viam sibi in afflictorum cordibus faciunt, quando inter adversa quæ exterius tolerantur, cogitationes quoque pravas immittere non desistunt. Et obsederunt in gyro tabernaculum, etc. In gyro tabernaculum obsident, etc., usque ad omne corpus ejus ulceribus attriverunt

Read all of Job 19

Cross References

Job 13:24Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? + 13.24 Cur faciem tuam abscondis? Ibid. Homo contemplationem Dei habuit in paradiso, sed per culpam incurrit caliginem. Et excitatus ex pœna redit ad amorem, ac dicit: Et arbitraris. Quia si ut amicum respiceres me, tuæ visionis lumine non privares.

Job 16:9Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. + 16.9 Rugæ meæ, etc. Rugæ Ecclesiæ sunt omnes qui in ea dupliciter vivunt, qui fidem vocibus clamant, operibus denegant. Hi pacis tempore, quia hujus mundi potestatibus eamdem fidem honori esse conspiciunt, fideles se esse mentiuntur: sed cum Ecclesiam subito adversitas turbaverit, illud illico ostendunt, quod in perfida mente moliuntur. Et est sensus: me insequendo increpant, qui in meo corpore positi duplicitatis suæ malitiam non emendant. Et suscitatur falsiloquus adversus faciem, etc. Ibid. Dum prædicationi ejus aperte contradicere non præsumunt, Ecclesia falsiloquium quasi post dorsum patitur; sed cum malitiæ tempus eruperit, is, qui nunc metuens derogat, ad contradicendum ante faciem venit: quia verbis veræ fidei apertis vocibus obsistit. Quod quoniam per malignum spiritum fit, ad eum describendum verba convertit.

Lamentations 2:4Daleth Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion; effudit quasi ignem indignationem suam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 19:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 19:10Job 19Job 19:12 →