Lamentations 3:11
Daleth Semitas meas subvertit, et confregit me; posuit me desolatam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He hath turned aside my ways, and pulled me in pieces: he hath made me desolate.
In Context
10Daleth Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis.
12Daleth Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam.
Cross References
Job 16:12Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. + 16.12 Conclusit me Deus, etc. Electorum populus apud iniquum concluditur: cum ejus caro antiqui hostis persecutionibus temporaliter datur. Qui non spiritui, sed manibus inimicorum traditur, quia quo hunc mente capere nequeunt, eo contra illius carnes crudelius inardescunt.
Isaiah 3:26Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit.] + 3.26 Et mœrebunt atque. Quicunque locum suum diabolo dederit, et cor suum omni custodia non servaverit, lugebunt portæ ejus, et absente sponso, semper in luctu erit, et corruens in pulvere sedebit. Lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit. Metonomicos, judices, reges, principes qui solebant sedere in porta.
Jeremiah 6:8Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem. + 6.8 Erudire. HIER. Per hoc discimus, quod flagellet Deus, etc., usque ad per omnem dolorem et flagellum erudieris, Jerusalem.
Jeremiah 19:8Et ponam civitatem hanc in stuporem, et in sibilum: omnis qui præterierit per eam obstupescet, et sibilabit super universa plaga ejus.
Jeremiah 51:20Collidis tu mihi vasa belli: et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna:
Daniel 2:40Et regnum quartum erit velut ferrum: quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.