bible.software › Job › Job 16 › Job 16:12
Job 16:12
Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. + 16.12 Conclusit me Deus, etc. Electorum populus apud iniquum concluditur: cum ejus caro antiqui hostis persecutionibus temporaliter datur. Qui non spiritui, sed manibus inimicorum traditur, quia quo hunc mente capere nequeunt, eo contra illius carnes crudelius inardescunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I was at ease, but he hath broken me asunder: he hath also taken me by my neck, and shaken me to pieces, and set me up for his mark.
In Context
11Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis. + 16.11 Aperuerunt super me ora, etc. Ibid. Quia ora sua reprobi exprobrantes aperiunt, cum et errorem prædicare non metuunt, et prædicamenta rectæ fidei irrident. Percusserunt maxillam meam. Maxilla Ecclesiæ, sunt sancti prædicatores, qui vitam carnalium verbo correctionis convertunt: hos reprobi præcipue persequuntur, quos dum etiam necant, illa eos pœna satiat, quæ mentem Ecclesiæ præcipue cruciat, vel castigat. Maxillam meam. Petrus est maxilla, qui mactat et manducat. Samson maxillam asini tenet, et hostes occidit, id est Christus simplices præcones manu virtutis tenet, et a vitiis carnales occidit. Maxilla projecta est in terram, aquas effundit: quia data morti corpora præconum magna ostendunt miracula.
13Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. + 16.13 Ego ille quondam opulentus. GREG. Infirmorum mentem designat, quia dum adversa prævidere nesciunt, tanto eis graviora sunt, quanto ab eis inopinata tolerantur. Vel, in quibusdam, eisdem retro labentibus hæc Ecclesia patitur, qui post doctrinæ opulentiam aliquando subitis vitiis convertuntur. Tenuit cervicem meam. Cervix, hic libertatis erectionem significat, quam hostis tenet persecutionis tempore; constringit, dum infirmi vera quæ sentiunt prædicare libere non præsumunt. Vel, cervicem suam dicit eos, qui in Ecclesia sub occasione defendendæ rectitudinis vitio elationis deserviunt: quam hostis districtione suæ persecutionis inclinat. Et posuit me quasi in signum. Ibid. Signum ad hoc ponitur, ut sagittarum emissione feriatur. Fidelis itaque populus in signum hosti suo ponitur, quia eum semper suis ictibus impetit, cum suis persecutionibus affligit, unde Apostolus: Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus I Thess. 3.. Ac si aperte dicat: Quid in hoc tempore vulnera nostra miramini? qui si æterna gaudia quærimus, ad hoc venimus ut feriamur.
Read all of Job 16
Cross References
Job 1:2Natique sunt ei septem filii, et tres filiæ.
Job 4:10Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
Job 7:12Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? + 7.12 Nunquid mare sum. Ibid. Carcer, est caro quæ impedit, etc., usque ad nunc subdit consilium contra ea.
Job 9:17In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa. + 9.17 In turbine etiam conteret me. Qui in tranquillitate exspectatus contempsit, in turbine conteretur. Turbine: quia in commotione elementorum ibi districte requiri opera timet: cum et quosdam sine operibus originali reatu damnari videt, quorum voce ait: Multiplicabit vulnera mea. Quia ipsi nihil egerunt, unde dicitur: Non est mundus in conspectu ejus, nec infans unius diei. Sine causa. Pro æstimatione humani sensus; sed apud Deum justum est, ut arbor in ramis amaritudinem servet, quam traxit a radice. Hæc etiam spiritualiter de Job, qui flagella Dei in turbine, et metuens prævidit, et prævidens pertulit, unde ait: Et multiplicabit vulnera mea sine causa, quia non pro culpa percussus est, unde supra, ut affligerem eum frustra.
Job 23:16Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. + 23.16 Deus mollivit. Virtutem ergo suæ fortitudinis non sibi, sed auctori tribuit. Conturbavit me. Nunquam secura sunt corda justorum, sed turbata timore judicis, quæ tamen consolantur donis quæ acceperunt, unde: Non enim perii. Flagella justorum vel præterita purgant, vel futura peccata avertunt, quod non in Job, sed virtus augetur.
Job 29:18Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. + 29.18 Dicebamque: In nidulo meo moriar. Per nidi nomen exprimitur, etc., usque ad nec ut quidam in initio plus agit, in consummatione minus.
This Verse In Other Editions
Study Job 16:12