Lamentations 3:28
Jod Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He sitteth alone and keepeth silence, because he hath borne it upon him.
In Context
27Teth Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua.
29Jod Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.
Cross References
Job 23:2[Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum. + 23.2 Et manus plagæ meæ. Manus autem plagæ est fortitudo percussionis, sed quia ex adversitatibus, justi plus sitiunt faciem auctoris, sequitur:
Psalms 39:10Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti. + 39.10 Ecclesia magna. AUG. Toto orbe terrarum, non parva ut prius: et siquidem insurget timor, non prohibebit loqui. Domine, tu scisti. ID. Labia sonant hominibus, etc., usque ad ut ad hoc non sim piger. 1
Jeremiah 15:17Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuæ: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. + 15.17 Non sedi, etc. HIER. Hebræi arbitrantur hæc ex persona Jerusalem dici, quod sola sederit amaritudine repleta, etc., usque ad quæ opere monstrabit omnem amaritudinem instar fuisse fluentium aquarum. A facie manus tuæ. ORIG. Facies manus Dei est ipsa percussio justi judicii, quæ superbientem, etc., usque ad et si peccare non desistimus, æternis adhuc suppliciis adjicit. Solus sedebam. GREG., Moral., lib. 4, c. 35. Quasi: Dum considero quid jam per judicii experimentum patior a tumultu desideriorum temporalium, trepidus mentis secessum peto, quia adhuc acrius illa, quæ minaris, æterna supplicia formido.