The Bible Software
bible.softwareLamentationesLamentationes 3 › Lamentationes 3:56

Lamentationes 3:56

Coph Vocem meam audisti; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou hast heard my voice: hide not thine ear at my breathing, at my cry.

In Context

55Coph Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo.

57Coph Appropinquasti in die quando invocavi te; dixisti: Ne timeas.

Read all of Lamentationes 3

Cross References

2 Chronicles 33:19Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam in quibus ædificavit excelsa, et fecit lucos et statuas antequam ageret pœnitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.

Psalms 3:4Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. + 3.4 Susceptor meus es. CASS. In Christo. Caput, Christum, vel mentem quæ servit legi Dei. Percussisti omnes. Recte in prædestinatione dicitur de diabolo et angelis ejus. Super populum. Hoc est unumquemque nostrum. ID. Vel hoc loquitur Ecclesia et caput ejus, inter procellas persecutionum per totum orbem constituta. Multi dicunt, Christianum nomen, exstinguere cupientes, Non est salus. Aliter non sperarent delere Ecclesiam late pullulantem. Susceptor. Quia in Christo suscepta et cum eo exaltata. Caput ipsum qui primus ascendit in cœlum. 1

Psalms 5:3Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus. + 5.3 Voci. Illa oratio vocem habet, quæ est digna audiri. Rex. AUG. Proprie Filius, bene primo rex, quia per eum itur ad Patrem, unde subdit: Et Deus meus: et tamen non dicit intendite, sed intende, quia unus Deus. 1

Psalms 6:9Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. + 6.9 Dominus. Ter Dominus, quia Trinitatem affuisse precibus ostendit: Incepit a lacrymis, exauditus exsultat. Exaudivit Dominus. CAS. Dat exemplum fideliter orantes audiri. 1

Psalms 55:1In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. + 55.1 In finem, etc. AUG. Populus, qui a sanctis longe fit in tituli inscriptione: cui contradicit tam Judæus, quam omnis qui non vult habere regem Christum; et ipsi, qui tribulant Ecclesiam: contra quos hic psalmus confirmat Ecclesiam. In tituli inscriptione ipsi David cum tenerent eum. Tituli inscriptio, etc., usque ad persecutores qui Ecclesiam, sicut uvas, calcant. Allophyli. Idem quod populus qui a sanctis longe factus est. Geth, id est, in torculari. Legitur David, etc., usque ad sed, cum premitur, sterilis non est. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Lamentationes 3:56

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Lamentationes 3:55Lamentationes 3Lamentationes 3:57 →