Lamentations 4:2
Beth Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli !
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 30:14Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquæ de fovea.
Jeremiah 19:11et dices ad eos: [Hæc dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari: et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum. + 19.11 Sic conteram populum istum. Sub Ælio Adriano civitas, et nomen perdidit, et statum, ad frangendam superbiam habitatorum. Sanctæ autem crucis et resurrectionis vocabula non urbem significant, sed locum. ID. Judæi auream atque gemmatam Jerusalem, etc., usque ad et vero judici cuncta reserventur. Et in Topheth sepelientur, etc., usque ad quæ huic imminet loco, fiat sicut Topheth.
Lamentations 2:21Sin Jacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meæ et juvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es.
Hosea 8:8Devoratus est Israël; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
Romans 9:21an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? + 9.21 Ex eadem massa. Sic tota massa humani generis juste corrupta, et lutosa est: si inde vas in honorem, misericordia est; si in contumeliam, justum est, quia hoc erat ex natura: ecce justitia in his qui non habent tempus operandi; de his autem qui habent tempus subdit: quid si Deus volens, scilicet quid respondeas Deo. Aliud in contumeliam. Vas in honorem, sed in contumeliam: si vile est; ex se lutum habet, non ex figulo. Quid si Deus, etc. AUG., lib. 1, ad Simplicianum, quæst. 2. Quasi dicat: Jam ostensum est; quod etsi Deus nihil boni det, non tamen iniquus est, etc., usque ad sed abusi sunt hac gratia.
2 Timothy 2:20In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. + 2.20 Vasa aurea et argentea. Sicut enim vasa lignea et fictilia valent ut purgentur aurea et argentea, sic mali prosunt ad profectum bonorum. Magna ergo domus, Ecclesia, in qua sunt vasa aurea et argentea, id est, boni et fideles et sancti Dei servi ubique dispersi et spirituali unitate devincti, in eadem communione sacramentorum degentes. Et vasa lignea et fictilia, id est illi qui sunt in domo, ut non sint in compage domus, nec in societate pacifica, et tamen adhuc corpore simul cum bonis.