The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 9 › Romans 9:21

Romans 9:21

an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? + 9.21 Ex eadem massa. Sic tota massa humani generis juste corrupta, et lutosa est: si inde vas in honorem, misericordia est; si in contumeliam, justum est, quia hoc erat ex natura: ecce justitia in his qui non habent tempus operandi; de his autem qui habent tempus subdit: quid si Deus volens, scilicet quid respondeas Deo. Aliud in contumeliam. Vas in honorem, sed in contumeliam: si vile est; ex se lutum habet, non ex figulo. Quid si Deus, etc. AUG., lib. 1, ad Simplicianum, quæst. 2. Quasi dicat: Jam ostensum est; quod etsi Deus nihil boni det, non tamen iniquus est, etc., usque ad sed abusi sunt hac gratia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Hath not the potter power over the clay, of the same lump to make one vessel unto honour, and another unto dishonour?

In Context

20O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? + 9.20 O Homo. Hoc non ex inopia rationis reddendæ, sed hominem ad se revocat.

22Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum, + 9.22 Sustinuit. Sustinet Deus malos ut ordinate disperdat; et utitur illis tanquam instrumento ad salutem bonorum. Nullum enim Deus, vel angelorum, vel hominum crearet, quem malum futurum esse præsciret, nisi pariter nosset eos, quibus bonorum usibus commodaret.

Read all of Romans 9

Cross References

Isaiah 64:8Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. + 64.8 Et nunc, Domine. Ac si dicat: Si consideremus nostra merita, desperandum est; si clementiam tuam, qui flagellas omnem filium quem recipis, audemus preces fundere, tu enim pater noster es. Opera manuum tuarum. Quasi dicat: Respice opus tuum, non merita nostra. Mysterii Trinitatis recta confessio est ignorantia scientiæ.

Jeremiah 22:28Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias? numquid vas absque omni voluptate? quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt? + 22.28 Nunquid? ID. Cum hoc de Jechonia dicatur, etc., usque ad qui projiciatur de manu Domini et tradatur Babylonio regi? Vir iste. ID. Jechonias interpretatur Domini præparatio, cui in præsenti loco prima syllaba ie, id est nomen Domini aufertur, et dicitur Chonias, ut subaudiatur perditioni et interitui præparatus.

Acts 9:15Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël. + 9.15 Vade, etc. Non est timendus quasi persecutor, sed amplexandus ut frater: quia mala quæ sanctis intulit, paratus est sustinere.

Romans 9:18Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. + 9.18 Ergo cujus vult. Meritum misericordiæ nullum est, meritum obdurationis peccatum massæ totius damnatæ. Nec obdurat impartiendo malitiam, sed non impartiendo misericordiam, sicut nec digni sunt, quod facit æquitate occulta; et ab humanis sensibus remota, quia non aperit Apostolus, sed miratur: O altitudo divitiarum. Indurat. AUG., epist. CV. Non quasi quemquam peccare cogat, sed tantum quia quibusdam peccantibus misericordiam justificationis suæ non largitur, ob hoc eos obdurare dicitur, quia eorum non miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur quibus gratiam non esse præbendam æquitate occultissima, et ab humanis sensibus remotissima judicat.

2 Timothy 2:20In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. + 2.20 Vasa aurea et argentea. Sicut enim vasa lignea et fictilia valent ut purgentur aurea et argentea, sic mali prosunt ad profectum bonorum. Magna ergo domus, Ecclesia, in qua sunt vasa aurea et argentea, id est, boni et fideles et sancti Dei servi ubique dispersi et spirituali unitate devincti, in eadem communione sacramentorum degentes. Et vasa lignea et fictilia, id est illi qui sunt in domo, ut non sint in compage domus, nec in societate pacifica, et tamen adhuc corpore simul cum bonis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 9:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 9:20Romans 9Romans 9:22 →