The Bible Software
bible.software › Lamentationes › Lamentationes 5 › Lamentationes 5:7

Lamentationes 5:7

Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Our fathers have sinned, and are not; and we have borne their iniquities.

In Context

6Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.

8Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum.

Read all of Lamentationes 5

Cross References

Genesis 42:36dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me hæc omnia mala reciderunt.

Numbers 14:18Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.

Job 7:21Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam.] + 7.21 Cur non tollis. Ecce desiderium Mediatoris, qui tollit peccata mundi. Vel, tunc peccatum plene tolletur, cum in corruptionem homo mutabitur. Desiderat ergo Redemptorem vel resurrectionem, unde et pœnam quam ex origine meruit, et judicium quod ex propria actione timet, adjungit. Ecce nunc peccanti homini dictum est: Cinis es, et in cinerem reverteris. Quare posuisti me contrarium. Ibid. Quia inferior, factus contrarius modo superiori, id est Deo: ideo nostrum inferius, id est sensualitas, factum est contrarium superiori, id est spiritui, ut semper pugnent. Mane, id est, in adventu judicis, cui omnia aperta. Quærere Dei, est districte judicare, ante quem nec justus subsistit; sed hoc est solatium liberationis, quod se sufficere non posse dicit humilis; plangit ergo mortem quæ nunc est, timet judicium quod imminet.

Jeremiah 16:11dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos, et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt.

Jeremiah 31:15Hæc dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis: luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt. + 31.15 Vox in. ID. Quidam Judæorum hunc locum sic exponunt, etc., usque ad Hebræos, quod legebant Hebraice, suis sermonibus expressisse. Rachel plorans. Rachel mater Joseph, etc., usque ad flere dicitur pueros juxta se interfectos.

Ezekiel 16:58Scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Lamentationes 5:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Lamentationes 5:6Lamentationes 5Lamentationes 5:8 →